BCCCAP00000000000000000000548

130 DE VERBO INCARNATO, th. 23, n. 179-180 cato» ( 1); et postea rationem reddens sacerdotii, dicit sacerdotem esse ex hominibus assumptum et pro hominibus constitutum in iis quae– sunt ad Deum ut offerat dona et sacriflcia pro peccatis, «qui condo– lere possit iis qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate> (2). Christus igitur, sacerdos a Patre constitutus, nostras infirmitate~ et defectus nostras voluit assumere ut in sua humanitate dolor,es sus– tinens salvaret nos; in hoc articulo considerare debemus quosnam de– fectus assumpserit, quosnam vero reliquerit. TBESIS 23.ª: Christus asumpsit pro statu viae defectus humanae naturae communes, illos nempe qui consequuntur ex peccato originali, et qui nihil obstant plenitudini scientiae et gratiae, quam a primo suae conceptionis instanti habuit. Explicatio terminorum.-Defectus hurnanae naturae commun,es sunt Uli qui ipsam naturam humanam, peccato originali coinquinatam, con– sequuntur; sic fames, tristitia, dolor; vocantur defectus naturales. Defectus personales. Sunt et alii qui personales appellantur eo quod aliquam causam particularem habent, sive ,ex victu deordinato, ut mor– bum, sive ex defectu virtutis formativae in genitoribus, ut hebetudi– nem... ; istos defectus non admittimus in Christo quia nihil in ejus vita. deordinatum invenitur, et quia ejus caro ex purü,simis sanguinibus Beatae Mariae Virginis, Spiritu Sancto cooperante, efformata est. Sed ínter illos defectus naturales toti naturae humanae communes. aliqui inveniuntur qui cum plenitudine scientiae et sanctitatis Christl componi nequeunt; sic ignorantia, proniias ad malum sive james pec– cati, difficultas ad bonum et alía hujusmodi; istos etiam defectus a Christo removemus. Assumpsit. Dicimus Chrisrum hos defectus assumpisse, non vero contraxisse; et ratio est quia illud contrahitur quod simul cum sua cau– sa trahitur; jamvero causa istorum defectuum est peccatum originale. quod urofecto an!mam Christi non foedavit; hinc dicere debemus Chris– tum illos defectus assumpsisse, sive, libere suscepisse, minime vero illos contraxisse. 180. Adversarii. a) Manichaei, qui dixerunt conveniens non fuisse quod Christus pateretur; ideo concluserunt Christum non assumpsisse defectus sive animae sive corporis. b) Ali!, in errorem omnino contrarium declinantes, dixerunt Chrls– tum non tantum hos defectus habuisse, verum etiam non potuisse illos non habere; secundum istos Chrlstus necessario assumpsisset passibill– tatem; non posset enim aliter facere. Hanc sE:ntentiam Vasquez attribuit Sancto Anselmo et Sto. Bonaven– turae (3). (1) Ad Hebr., 4, 16. (2) Ad Hebr., 6, 2. (3) In III Sent., dist. 16, a. 1, q. 8.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz