BCCCAP00000000000000000000548

DE DEFECTIBUS CHRISTI, th, 23, n. 177-179 129 cere miraculum quando volebat ; nam legitur apud Lucam : «Et non poterat ibi vir– tutem ullam /acere, nisi paucos infirmas, impositis manibus, curavit» (6). Respondeo : Chnstus non poterat virtutem ullam facere ob defectum potentiae in ipso, nego; non poterat, quia conveniens ei non videbatur propter defectum fidei in suis coterraneis, concedo. Ad hanc solutionem rite intelligendam attente notabi.s quod Christus non erat medicus corporum, sed animarum ; erat spiritualis sazvator qui salutem aeternam in– tendebat dispensare, non vero terrenam et temporalem ; ideoque omnia miracula, quae in hac vita patravit, non habebant rationem finis, sed medii, excitandi scilicet fidem per quam salvandi essent. Cum igitur videret Christus fidem non fore excitandam in suis concivibus, opportunum non duxit talia opera perficere. 178. Nota bene.- Disputatur ínter theologos circa naturam illius virtutis instrumentalis, quam omnes unanimiter humanitati Christi at– tribuunt. Stus. Bonaventura, et generatim Scotistae, dicunt esse virtutem mo– ralem; idEOque dicunt animam Christi fuisse causam moralem miracu– lorum, quatenus per orationem aliaque hujusmodi movebat divinitatem .ad miraculum pRtrandum (7). Thomistae causalitatem physicam statuunt, ita ut humanitas Chris– ti per virtutem quamdan physicam a Deo acceptam, concurreret ad ip– sum miraculum patrandum (8). Alii, quos inter el. Billot, causalitatem intentionalem adstruunt, vi {!Ujus humana natura Christi instrumentaliter dispositive concurreret, ita ut ipsa nihil faciat nisi praesentare naturae divinum imperium; quod reduci videtur ad ordinem intentionis (9). Quaenam ex his sententiis sit eligenda, in tractatu de Sacramentis exponetur, in qua causalitatem moralem, utpote insufficientem, causali– tatem physicam utpote inintelligibilem rejiciemus; et tandem intentio– nalem, totis viribus amplectemur (10). ART. II De his quae pertinent ad defectum 179. Connexio materiae.-Expletis iis quae ad perfectionem huma– nae naturne spectant, aliquid est dicendum de defectibus quos in ipsa natura co-assumpsit; et in hoc novum motivum amoris inveniemus erga Divinum Salvatorem, qui, tamquam bonus Reparator ad nos veniens, languores nostros ipse tulit et onera nostra ipse portavit; ideo Stus. Apostolus Hebraeos adpr,ecans ut cum omnimoda fiducia ad thronum gratiae adeant, haec dicere potuit: «Non enim habemus Pontificem qui non possit compati infirmita– tibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine absque pee- (6) (7) (8) (9) (10) Me., 6, 5. Seo-rus, in IV sent., dist. 1, q. 1, et q. 4; VASQUEZ, disp. 57, c. 5, 6; PESCH. OP. cit., n. 348; GALTIER, n. 400. BILLUART, diss. 13; HuGoN, La causalité instrmnentale en Theologie, c. 3, pag. 78; SThS., loe. cit., n. 305-321; CEUPPENS, op, cit., 3, 151 sqs.; H. BOUESSE, La caitsalité efficiente instrumentale et la cattsalité meritoire de la sainte humanité dtt Chist, in RevThom., 44 (1938), 256-298. BILLOT, Op. cit., th. 22. Cfr. tractatum nostrum De sacramentis in genere et in specie. MAN. THEOL. DOGM.-III.-10

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz