BCCCAP00000000000000000000548
128 DE VERBO INCARNATO, th. 22, n. 175-177 tas, per characterem accepta, exercencli actiones sacramentales sub Deo causa principali; et quia haec potentia invenitur in instrumentis libero arbitrio pollentibus, hinc fit quod sacerdotes habeant per modum ha– bitus potentiam consecrandi quando ipsi volunt (positis ponendis, ut per se patet); proprium habituum est quod iis uti possimus quando vo– lumus. Eodem igitur pacto intelligi debet potentia animae Christi ad illa opera efficienda quae oridinabantur ad finem Redemptionis; hanc po– tentiam habebat Christus per modum habitus, ideoque quando volebat, poterat praedicta opera in exsecutionem mandare. Censura.- Est doctrina saliem theologice certa. 176. Probatur. l.º) Humanitas Christi, utpote instrumentum con– junctum divinitatis, habuit potentiam... Christus multa miracula pa– travit mediante humanitate, non rogando, sed imperando. Atqui mira– cula sic operari supponit humanitatem Christi instrumentum esse di– vinitatis. Ergo humanitas Christi, tamquam instrumentum conjunctum habuit potentiam... Prob. majar.: Hoc probant illi textus in quibus dicitur virtutem a corpore Christi exiisse : «Virtus de illo exibat et sanabat omnes» ( 3). «Tetigit me aliquis, nam ego novi virtutern de me exiisse» ( 4). Prob. minar.: quae est omnino clara, nam humanitas Christi na- ·tura sua incapax erat illa opera patrandi; si igitur ea operatur, hoc ideo est quia virtutem instrumentalem a Deo accepit causa principali. 2.º) Hanc potentiam habuit per modum habitus.- Nam poterat ea uti quando volebat; et hoc probatur ex eo quod ipse Christus dicit ante suscitationem Lazari: «Ego autem sciebam quod semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit · Lazare, veni fo– ras» (5). Nam Christus affirmat se scire quod Pater semper eum audiat, et consequenter ad exauditionem operatur miraculum. Ergo ipse poterat facere opus quod volebat. 3.º) Hanc potentiam habuit ad omnia opera ordinabilia ad finem Redemptionis.-Quia instrumentum debet aptari ad flnem, eique debet commensurari. Atqui humanitas Christi in ratione instrumenti assume– batur in ordine ad restaurationem generis humani. Ergo ei commensu– rabatur, et ideo poterat instrumentaliter efficere omnia quae ad illuin flnem ordinabantur. 177. Objectio.-Christus non habebat hanc potentlam per modum habitus, nam habituum est ut possimus ipsis uti quando velimus. Jamvero Christus non potult fa- (3) Le., 6, 19. (4) Me., 5, 29-32. {5) Joan., 11, 43.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz