BCCCAP00000000000000000000548

DE POTENTIA ANIMAE CKRISTI, th. 22, n. 175 12'i Instrumentum vero conjunct.um est illud quod cum causa principali intime connectitur; sic corpus est instrumentum conjunctum animae rationalis, humanitas Chri.st{ est instrumentum conjunctum divinitatis. «Ad quod etiam dicta antiquorum doc.t.orum concor;;;ant, ait Stus. Thomas, qui humanam naturam in Christo organum quoddam divini– tatis posuerunt, sicut et ponitur corpus, organum animae. Alitt:r est animae organum corpus et aliter exteriora instrumenta. Haec enim dolabra non est proprium instrumentum si.cut haec manus; per dola– bram enim multi possunt operari, sed haec manus ad propriam opera– ttonem hujus animae deputatur, propter quod manus est organum uni– tum et proprium, dolabra autem instrumentum extrinsecum et com– mune. Sic 1gitur et in unione Dei et hominis considerari potest. Omnes enim homines comparantur ad Deum ut quaedam instruménta quibus operatur... Sed alii homines comparantur ad Deum quasi instrumenta extrínseca et separata... Sed humana natura in Christo assumpta est ut instrnmentaliter operetur ea quae sunt operationes propriae solius Def, sicut est mundare peccata, illuminare mentes per gratiam, et in– tro'1ucere in pcrfectionem vitae aeternae. Comparatur igit1lr humana natura Christi ad Deum sicut instrumentum proprium et conjunctum, ut manus ad. animam, (2). Omnimodam potentiam relate ad opera ordinabilia.--Bene not2.r1 debet quod humanitati Christi non attribuamus omnipotentiam abso– lutam simpliciZer, nam ejus potentiam tantum extendimus ad illa ope– ra quae ordinabantur ad finem Redemptionis, non vero ad alia quae– cumque; ratio istius limitationis est quia in potentia limitata et finita accipi nequit actus infinitus; cum igitur anima Christi potentia sit lirnitata et finita, nequit in ea recipi omnipotentia absoluta, illimitata. infinita. Attamen nihil prohibet quominus Christo attribuamus omnipoten– tiam secundum quid, quatenus efficere potuit ea omnia quae ipse vo– luit; sed ipse voluit tantum ea quae ad finem Incarnationis erant or– dL.'1abilia. Per modum habitus.-Ut recte 1ntelligatur quid per haec verba sig– nificemus, necesse est praemittere quod instrumentum praeter suam vir– tutem ínstrumentalem, qua aliquid hic et nunc operatur, habet suam formam permanentem instrumenti, quam accepit quando in ratione ins– trumenti confectum est; sic securis, praeter virtutem quam accipit et exercet in ipso momento scindendi, habet praeterea acuitatem, qua po– tens est et capax scindendi. Idem omnino accidit in instrumentis quae a Deo assumuntur ad ope– ra divina perficienda; sic in sacerdotibus relate ad transsubstantiatio– nem totius substantiae panis et totius substantiae vini in substantiam Corporis et Sanguinis Christi; nam pra-eter virtutem instrumentalem hanc mirabilem conversionem per.agendi, quaeque delabitur in ipsos in ipso instanti consecrationis, attendi debet in ipsis potentia seu capaci- (2) Contr. Gent., lib. 4. c. 41.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz