BCCCAP00000000000000000000548

126 DE VERBO INCARNATO, th. 22, n. 174-175 difficultatibus liberare, textus ab haereticis ex evangeliis congestos, lpsi feliciter solvunt .(13). 174. Nota bene.- Non parva fervet apud Scholasticos disputatio cir– ca objectum et extensionem uniuscujusque scientiae in Christo; res sane difficilis quam nolumus tangere, quia in animo nostro non est ea quae ad disputationem Scholae, sed ea quae ad doctrinam catholicam perti– nent, fideliter tradere (14). § III.-DE POTENTIA CHRISTI THESIS 22.ª: Anima Chl"isti, utpote instrumentum conjunctum divinitatis, om– nimodam omnipotentiam habebat, et quidem per modum habi– tus, relate ad opera ordinabilia ad finem Redemptionis. 175. Connexio materiae.- Sequentes considerationem nostram circa perfectiones quas Christus coassumpsit in humana natura, nunc agen– dum nobis est de potentia animae Christi in ordine ad ea quae ordina– bantur ad finem Redemptionis; jam certe in thesi de dupllci operatione aliquid diximus de operatione theandrica relate ad effecticnem miracu– lorum aliorumque operum supernaturalium; .s€d in praesenti res magis ac magis declarari oportet. Status quaestionis.-Quando sermo est de anima Christi, duobus modis potest de ea loqui: «Uno modo, secundum propriam virtutem sive naturalem stve gra– tui!am, Alio modo, prout est instrumentum Verbi Dei sibi personaliter unith (1). Et si quidem consicleratio verteretur circa priorem modum, nihil speciale in anima Christi esset considerandum; anima enim humana, secundum propriam virtutem, potest multa facere quae suae virtuti sunt proportinata; similiter s2cundum virtutem gratuitam, multa a1ia potest ad quae naturalis virtus non se extendit; se~l hoc commune es– set anlmae Christi cum aliis. Nos vero in praesBnti animam Christi consideramus sub alio respectu, nempe quatenus est instrum(mtum conjunctum divinitatis in ordine ad finem Redemptionis. Explicatio terminorum.-Instrnmentum conjunctum: Duplex datur genus instrumentorum, instrumentum scilicBt separatum et instrumen– tum conjunctum. Instrumentum separatum est quodlibet, quod apud nos invenitur ins– trumentum; sic calamus, qua scribo; machina, qua typos imprimere va– leo, serra, qua scindo ... , instrumenta sunt separata. (13) Cfr. thes!m De divinitate ChriRti !n qua allquos te:«tus considerav!mus, et Tract. de Throloqia Fundnmentali. ubi de regno eschatoJoglco. (14) Cfr. SThS., loe. cit., n. 300-303: FrtttoN, Le develo1J1Jement inte1lectuel et moral de Jesus. m Rev. du Clergé Franc., 78 (1914), 169-187; P. V1om. Ouelaues precisions concITnant l'objet de la science acquíse du Christ, in P..ecllScRel., 10 (1920). 1-27. (1) III, q. 13, a. 2, in corpore.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz