BCCCAP00000000000000000000548
DE SCIENTIA EXPERIMENTAL! CHRISTI, th, 21, n. 173 125 173. Corollarium 11: A Christo removenda est ignorantia,-A Chris– to non tantum removendus est error, verum etiam quaelibet ignorantia; sequitur enim ex dictis Christum omne genus scientiae habuisse et tam praeteriti quam praesentis et futuri perfectam possedisse cognitionem. Attamen fuerunt aliqui haeretici, Agnoetae (7) appellati, qui Christo ignorantiam adscripserunt; necnon et Ariani, et alii post ipsos, ut Theo– dorus Mopsuestenus et Felix Urgellitanus. Pastea Lutherus et Calvinus; nostris vero temporibus Guntherus et Modernistae, qui non tantum ignorantiam, sed etiam positivos errores, Christo attribuere ausi sunt; quid mirum si pro ipsis Christus nonnisi merus horno est ! In Decreto Lamentabili damnata est haec Modernistarum proposi– tio: «Criticus nequit asserere Christi scientiam nullo circumscriptam limite nisi jacta hypothesi, quae historici haud concipi potest, quaeque sensui morali repugnat, nempe Christum uti hominem habuisse scien– tiam Dei et nihilominus noluisse notitiam tot rerum communicare cum discipulis et cum posteritate» .(8). Praeterea Stum. Officium declaravit hanc propositionem tuto doceri non posse: «Nec certa dici potest sententia, quae statuit animam Chris– ti nihil ignoravisse, sed ab initio cognovisse in Verbo omnia, praeterita, praesentia et futura, seu omnia quae Deus scit scientia visionis» .(9). Quid a nobis in hac re dicendum cst. Si isti neo-critici dicere vellent omnia quae de scientia Christi superius dicta sunt, testimoniis evange– licis probar! non posse, nihil sane eis esset dicendum; etiam nos hoc libenter concedimus, ideoque nulla esset nos ínter et ipsos disputatio; at ipsi longius quam par est procedunt, et, suis principiis theologicis fal– sis innixi, dicunt Christum tantam scientiam non habuisse; auctorita– tem Patrum et theologorum penitus esse rejiciendam docent, auctori– tatem Ecclesiae et infallibilitatem magisterii docentis parvi faciendum esse oblatrant, et suam historicam auctoritatem humiliter nobis propo– nunt sectandam. At tu, carissime frater, lupum pelle ovili vestitum scias distinguere, Ecclesiam sequere, Patres imitare, Theologos quaere, sententiam catho– licam tene, depositum custodi: <<Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam» (10). «Haec Zoquere et exhortare, et argue cum omni impe– rio» .(11). Et scito semper adfuisse, atque etiam nunc adesse, illos contra quos praeveniebat Apostolus suo discípulo Tito: «Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui et seductores... quos oportet redargui; qui univer– sas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia... Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intenden– tes judaicis fa.bulis et mandatis hominum aversantium se a veritate> (12). Ratio quam omnes fere Patres afferunt ut a Christo quamlibet vel umbram ignorantiae removere debeamus, est quia non decet animam Christi, utpote verbo Dei hypostatice unitam, aliquid ignorare; sed quia necesse est Dogma non tantum a;ffirmare, verum etiam illud a (7) Cfr. DTC., art. Agnoetes; PESCH, op. cit., n. 269 sqs, (8) DENZINGER, 2034. (9) DENZINGER, 2184. (10) Ad Tít., 2, l. (11) Ad Tít., 2, 15. (12) Ad Tit., 1, 10-14.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz