BCCCAP00000000000000000000548

]24 DE VERBO INCARNATO, th. 21. n. 171-172 per species creatas, et aliter iterum per species in anima a phantasma– tibus abstractas, aliter per species desuper influxas» (3). 171. Objectio.-Impossibile est quod in eadem potentia sint simul plures operatio– nes. Atqui Ei in Christo admittis triplex scientiae genus, debes necessario admittere in eadem potentia plures simul operationes. Ergo:.. Prob. minar.: Scientia beata est semper in actu, et quidem necessario; aliae igitur scientiae aut non sunt umquam in actu (quod est perabsurduml, aut, si aliquando sunt in actu, debes admittere in eadem potentia plures Eimul operationes, quod etlam repugnat. Respondeo: Concedendum est hanc esse difficultatem non parvam, sed etiam affir– mandum est praesentem difficultatem non posse ullo modo fidem catholicam destrue– re; multae enim sunt difficultates, quae, etsi non solvantur, nihil tamen possunt effi– cere contra ummimem consensum patrum et theologorum, qui consensus, uti scitur, infallibile constituit argumentum in rebus dogmaticis; istae difficultates probant qui– dem nostram ignorantiam, sed fidem non destruunt. Attamen non deest responsum quo huic difficultati fiat satis; quare: Dist. major. : Impossibile est quod in eadem potentia sint simul plures operationes ejusdem Epeciei, solo numero diversae, concedo ; si sunt diversae spcciei et simul ter– minentur ad objeda distincta, nego. Contrad. minar.: Admittis in Christo operationes ejusdem speciei, nego; diversae speciei, quae simul terminantur ad objecta distincta, concedo. Explicatio.-Intellectum intelligere ídem omnino est ac sibi in actu formas rerum repraesentare, quod per hoc fit quod intellectus unitur intelligibili in actu; nunc vero, qu2.estio ponitur utrum intellectus possit uniri simul pluribus intelligibilibus in actu. Stus. Thomas quaestionem negative solvit si agatur de cognitione naturali, et hanc rationem assignat: quia nequit intellectus diversis formis repraesentativis uniri, sicut impossibile esse videtur quod ídem corpus simul diversis coloribus coloretur. At in re nostra aliter se habet res, quia in scientia beata non habetur species informans intellectum, quae in eo recipiatur; ideoque optime in eodem intellectu com– poni possunt sirnuz visio Dei et quaelibet alía cognitio inferior. Difficultas igitur evanescit, et tantum potest esse de coexistentia duplicis scientiae inferioris, infusae scilicet et acquisitae; sed cum istae duae non sint neccesario in actu, sequitur nullam esse difficultatem (4). • 172. Corollarium I: Christus fuit simul comprehensor et viator.- Christus igitur simul comprehensor et viator fuit; hoc ex praecedenti– bus clare omnino sequitur; comprehensor erat quatenus per scientiam beatam ipsam essentiam divinam, non aliter ac beati in coelo, imme– diate videbat, caeteraque omnia in ipsa essentia visa in qua, tamquam in exemplari, videntur. Viator vero, quatenus multa debebat pati et pro nobis mereri. «Respondeo dicendum quod Christus in statu ante passionem fuit simul viator et comprehensor..., et praecipue quidem conditiones vfato– ris habuit ex parte corporis, in quantum fuit passibile; conditiones vero comprehensoris maxime habuit ex parte animae intellectivae» (5). Comprehensor fuit quoad essentiam beatitudinis quam habuit a pri– mo instanti suae conceptionis; viator vero, quoad accidentalia beatitu– dinis, quae accepit quando, in caelo exaltatus, Deus «donavit illi nomen quod est super omne nomen ut in nomine Jesu omne genu flecta– tur... » (6). (3) Op, cit., 1bld. (4J m, q. 11, a. 5. (5) III, q. 11, a. 2. (6) Ad Phíl., 2, 9-10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz