BCCCAP00000000000000000000548
DE SCIENTIA EXPERIMENTALI C:EffiISTI, th. 21, n. 169-170 123 aliunde, illi actus non poterant elici sub scientia acquisita, quae in casu deerat. Ergo Christus habere debuit scientiam per se infusam a primo instanti suae conceptionis. Ceterum scimus EX Epist. ad Hebr., 10, 5-10 :. Christum sese Patri ob– tulisse, atque proinde meruisse: «Ideo íngrediens mundum dicit: Hos– tiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi... Tune dixi: Ecce venia... ut faciam, Deus, voluntatem tuam... In qua voluntate sanctifi,– cati sumus... » liI.-DE SCIENTIA CHRISTI EXPERIMENTAL!. THESIS 21.ª: Fuit etiam in Christo scientia acquisita sive experimentalis, in qua sola secundum progressum aetatis profeclt. 170. Explicatio terminorum.---sc;ent'ia experimentalis ea est quam ope sensuum sive externorum sive intsrnorum acquirimus per conver– sionem ad phantasmata et per quam a sensibilibus ad superiora ma– nuducimur. Hanc scientiam admittimus in Christo et in ea augmentum et profectum fuisse affirmamus. Censura.- Est doctrina fidei proxima, nam ejus negatio in docetis– mum nos duceret. Probatur.- Haec scientia pertinet ad p€rfectionem intellectus. Atqui quidquid sit perfectionis attribui fü,bet Christo. Ergo Christus hanc scien– tiam habuit. «Quam (scilicet scientiam acquisitarn) ideo necesse est in eo agnos– cere, quia assumpsit naturam hunwnam integram curn omnibns perfec– tionibus ei propriis, et quia in ejus anima intellectus agens, cujns est abstrahere specics a phantasmaUbus, non potuit esse frustra> (1). Contra objectlonem statim suborientem circa inutilitatem istius scien– tiae acquisitae scribit el. Billot: «Nonne in hoc adspectabili, ut sensibile quoddam exemplum adhibeam, aliter apparent res in splendoribus lu– cís meridianae, aliter sub pallida luce lunae, aliter cum sol matutinus oritur ab alto, aliter vero cum decrescit horizontem versus, et priusquam dispareat, ultimo rutilat? Unde pictores easdem res, sive nemora sive lit– tora sive campos, sub diversis lucís vicissitudinibus depingere solent; nec quispiam sane dixerit frustra hoc fieri, si modo aesthetico non pri– vatun- (2). «Et simile quid considerari potest in ordine scientiae. Aliter namque videntur res a beatis in divina arte secundum quam factae sunt, et in qua longe magis fulgent quam in seipsis; aliter vero videntur in seips,is (1) BILLOT, op. cit., pag. 236; cfr. CEUPPENS, op. cit., 3, 121; B. M. SCHWALM. Les controverses des Péres gre,cs -sur la science du Christ, in RevThom., 12 (1904), 12-47, 257-29'1; P. MAscAauccr, Il progresso di Cristo nella scienza in Sant' Alberto Magno. Studío compaartivo con i teologi dei suo tempo in DivThom.. 51 (1948), 217-250. (2) Op. cit., ibld.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz