BCCCAP00000000000000000000548

122 DE VERBO INCARNATO, th. 20, n. 168-169 scientia per se infusa non sit necessario in actu respectu objectorum suorum sicut scientia beata. Scientia per accidens infusa est illa quae a Deo hic et nunc im– mediate infunditur, sed quae labore humano acquiri posset; e. g. a1i– quod idioma vel aliqua scientia. In hac nostra thesi sermo est de scientia per se infusa, de illa nem– pe quae correspondet iis qui in statu termini versantur. 168. Adversarii.-Citari solent inter adversarios hujus theseos Sco– tistae, et Alexander Alensis et Stus. Bonaventura, qui hanc scientiam per se infusam animae Christi denegarent utpote inutilem; at id non apparet, nam Christo adscribunt scientiam perfectissimam. «Habitus et species impressae fuerunt ipsi animae Christi in omnt– moda plenitudine; hinc est quod Christus proficere non potuit cogni– tione simplicis notitiae, sed tantum in scientia experimentali admittit progressum» (2). Controversia inter Scholasticos unice versatur circa extensionem hu– jus scientae, non vero circa ejus existentiam. 169. Censura.- Est doctrina theologice certa, ita ut doctrina con– traria sit valde temeraria, immo et erronea; haec tamen doctrina non eamdem habet ccrtitudinem ac doctrina de scientia beata Probatur.-Nullum argumentum ex Sacra Scriptura confici potest, quia nihil in ea invrnitur praeter affirmationem plenitudinis gratiae et veritatis in Christo; l;l,rgumentum tam-en omnino apodicticum habe– tur in consensu omnium omnino theologorum, qui unanimiter praedic– tam scientiam per se infusam Christo attribuunt. «Ex Scriptura et Patribus, ait Suarez, non potest haec conclusio ef– ficaciter probari» ( 3). Ratione theologica. l.º) Ratio ponendi in anima Christi scientiam per se infusam est haec: quia anima Christi statim ab initio fuit in statu termini; nam Christus non erat viator nisi quoad corpus et quoad ea quae unionem cum corpor,e passibili consequebantur; quantum vero ad animam, verus erat comprehensor, sicut patet ex thesi praecedenti. Jamvero si Christus non habuisset scientiam per se infusam statui termini corn;spondentem, careret aliqua perfectione ei debita. Sed non decet ponere imperfectionem in Christo homine, omnium perfectissimo. Ergo fuit in ipso scientia per se infusa. Et nota bene quod haec ratio probat Christum habuisse scientiam per se infusam a primo instanti suae vitae. 2.º) Accedit et alia ratio, quia sine scientia per se infusa Christus in initio suae vitae mereri non potuisset. Atqui hoc magnum est in– conveniens, quia actus eliciti per scieníiam beatam non sunt meritorii; de ratione enim meriti est quod me qui meritum facit, sit viator; (2) Snrs. BONAVENTIJRA, in h. l. (3) SUAREZ, d. 25, s. 3, n. 4; CEUPPENS, O]). cit.• 119; H. M. ESTEVE, De caelesti mediatione sacerdotali Christi fuxta Heb., 8, 3-4, Matriti (1949), 86-90.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz