BCCCAP00000000000000000000548

DE SCIENTIA INFUSA CHRISTI, th. 20, n. 167 121 !!.-DE SCIENTIA INFUSA CHRISTI. THESIS 20.ª: Praeter scientiam beatam fuit in anima Christi scientia per se infusa, per quam sine ulla a phantasmatibus dependentia cog– novit res ordinis naturalis. 167. Connexio materiae.- Hactenus sermo fuit de scientia beata quam Christus habuit a primo suae conceptionis instanti; scientia illa est undequaque supernaturalis; in illa enim species intelligibilis ec;;t ipsn. ,essentia divina, quae directe et immediate intellectui creato ap– plicatur et unitur; est scientia propria comprehensorum, eorum nempe qui suum finem immobiliter attigerunt. Sed gratia, ut fert axioma, non destruit naturam; quare impossibile omnino est quod scientia beata tollat modum cognitionis unicuique naturae proprium; cum igitur animae in statu termini competat scien– Ua per se infusa, et in statu viae scientia exverimentalls. necesse est ut a1iquid dicamus de his duabus scientiis in Christo. Explicatio terminorum.- Scientia infusa est illa quae non studio, sed dono gratuito comparatur. Ejus divisio: Haec scientia potest esse: Per se infusa, et est illa cujus speci€s a Deo immediate infunduntur; aliter enim acquiri nequeunt; haec scientia propria est angelorum et animarum a corpore separatarum. Ad cujus intelligentiam notabis duplicem esse statum connaturalem animae, et duplicem etiam esse in utroque statu diversum modum cognoscendi; nam anima potest esse in statu viae vel in statu ter– mini; in statu viae, quando adhuc peregrinatur in terra, in suum finem tendens, qui Deus est; in statu termini, quando, relicta corruptione carnis, a corpore separatur ut retributionem accipiat in futuro. Huic duplici statui diversus etiam modus cognoscendi correspon– det; nam in statu viae cognoscit ope phantasmatum sensui occurren– tium quibus suas efformat ideas; in statu vero termini cognoscit per «species ex influentia divini luminis participatas, quarum anima fit particeps sicut et aliae substantiae separatae, quamvis inferiori mo– do» (1). Valde notandum est in praesenti hanc scientiam esse majorem vel minorem secundum capacitatem recipientis; nam anima humana mi– norem capacitatem possidet quam Angelus; ideoque anima Christi mi– norem scientiam infusam habebit quam quilibet angelus; dum, e con– tra, in scientia beata omnes angElos superat, quia haec pendet a ma– jar! vel minori quantitate gratiae sanctificantis, per quam mens elevatur ad videndum Deum sicuti est. Jamvero diximus superius Christum ha– buisse plenitudinem gratiae sanctificantis. Adhuc prae oculis haber! debet _(ad solvendas difficultates) quoc!. (1) I, q. 89, a. 1, ad 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz