BCCCAP00000000000000000000548

12Ci DE VERBO INCARNATO, th. 19, n. 166 Ratione theologica. 1. 0 ) Per unionem hypostaticam natura huma– na Christi evecta est ad maximam dignitatem maximamque conjunc– tionem cum Deo, ita ut majar neque cogitari possit; praeterea Chris– tus horno caput factus est hominum et angelorum. Jamvero impossibile videtur quod ille qui ad talem dignitatem evehitur, privetur gratia infe– riori, qualis est visio beatifica; impossibile quoque videtur quod ille qui tam intime cum Deo connectitur, tamquam peregrinus his in terris ap– pareat, et quod in aenigmate et per speculum Deum cognoscat; impos– sibile demum videtur quod ille qui est caput angelorum privetur in hac terra visione beatifica, qua ipsi fruuntur. Ergo concludendum est quod Christus habuerit visionem beatificam, et quidem a primo suae concep– tionis instanti, qua Deum videbat sicuti ipse est, eoque fruebatur et gaudebat in deliciis ejus. 2. 0 ) Id quod est in potentia, reducitur ad actum per id ipsum quod est in actu. Atqui omnes homines sunt in potentia relate ad acquisi– tionem visionis beatificae, et reduci debent de potentia ad actum per humanitatem Christi. Ergo oportebat quod Christus habuisset visionem beatificam. Majar est clara, immo et evidens, utpote continuae cxperientiae ob– noxia: «apartet enim esse calidum id per quad. alia calefiunt» (16). Minar patet quoad primam partero, nam dum versamur in hoc mun– do sumus viatores et peregrini, ad' nostram patriam iter facientes; quoad secundam partem, nulla invenitur difficultas post ea quae in the– si praecedenti dicta fuere de gratia capitis. 3.º) Haeres naturalis statim haereditate fruitur nisi aliud ei obs– tet. Atqui Christus etiam in natura sua humana Filius ,erat Dei natura– lis, et nihil ei obstabat quominus visione beatifica frueretur. Ergo a pri– mo suae conceptionis instanti fruebatur Deo per visionem beatificam. 4. 0 ) Advenerat Christus inter nos ut seipsum exhiberet tamquam rectam viam et normam salutis, ab omnibus hominibus sectandam. Sed de ratione viae est quocl terminum attingat et indeclinabiliter ad ipsum dirigat. Jamvero humanitas Christi quae nobis est via, terminum non contingebat per unionem hypostaticam, quae profecto non terminatur ad esse Verbi praecise in quantum est visionis objectum. Ergo termi– num attingere debebat per visionem beatificam, qua mediante· conjun– gebatur cum Deo. Oninibus igitur viis et rationibus ad eamdiem pervenitur conclusio– nem, et ideo ponere debemus in anima Christi, a primo suae concep– tionis instanti, scientiam oeatam ( 17). (16) III, q. 9, a. 2, in corpore. (17) III. q, 34, a. 4; Comp. theol., c. 216; cfr. BThS., h. l., n. 291-292.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz