BCCCAP00000000000000000000548
DE SCIENTIA BEATA CHRISTI, th. 19, n. 1G6 119 B. Lucae dicta sunt: Jesus autem proficiebat sapientia et aetate et oratia? At enim in sapientia factum esse incrementum dicis, tametsi id quomodo non stultum sit? Credimus enim ex ipso ventre atque utero virgineo ipsmn Emmanuel, cum Deus esset, hominem prodiise, plénum procu? dubio sapientia et gratia; quae illi naturaliter inerat. Quodnam ts fncrementum susciperet, in qua sunt omnes thesauri sapientiae qui 1upernae gratiae simul cum Deo et Patre largiior est?» (11). Et statim textum Sti. Lucae {;;Xplicat non de profectu in sapientia et gratia (sicut volunt novelli exegetae) sed de successiva et gradativa manif-estatione istorum donorum. Stus. Fulgentius: «Perquam durmn est et a sanitate Jidei penitus alienum, ut dicamus animam Christi non plenam suae deitaiis habere notitiam, cum qua naturalit1Jr unam creditur habere personam~ (12). Patres tamen non multum immorati sunt in ulteriori investigatio– ne et declaratione istius scientiae; quare nihil mirandum si paucos textus inveniamus quibus sp€ciatim scientia beata Christo attribuatur. Hanc tamen quaestionem ex professo tractavit Stus. Fulgentius, in epístola quadam ad Ferrandum; interrogaverat iste utrum anima Chris– ti plenam haberet notitiam deitatis, ita ut cognosceret totum Patrem, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sese ad invicem cognoscuntur. Ad hanc quaestionem respondet Stus. Fulgentius verbis omnino fortissimis, in quibus non tantum sclentiam beatam Christo attribuit, sed etiam perfectam et adaequatam scientiae divinae comprehensionem in eo ponit (13). Quare a nonnullis theologis Fulgentius errare accusatur, ejusque doctrina veluti erronea rejicitur. Ex Theologis.-- Theologi oinnes, unanimi consensu non tantum ino– rali sed etiam physico, per multa saecula hanc doctrinam ut omnjno certam docuerunt. Atqui unanimis theologorum consensus circa res fi– dei et morum argumentum est infallibile. Ergo. «Omnes iheologi definiunt Christum ab instanti conceptionis Det essentiam vidisse. Quae conclusio, licet sola theologorum auctoritate probaretur, satis firma habenda esset» ( 14). «Quaeres qua certitudine haec doctrina tenenda sit. Aliqui existimant simpliciter esse de fide. Sed non videtur, quia Scripturae testimonia non sunt adeo expressa quin aliis modis explicari possint, et nulla existat de hac re ecclesiae definitio; nam licet t heologi in hac veritnte asserenda consentiant, non tarnen illam affirrnant ut dogma fidei ...; et ideo, alii solum dicunt esse opinionem ita veram, ut contrarium opi– nari temerariurn sit. Et haec censura est mitissima omnium, quae fieri potest; existimo enim contrariam sententiam erroneam, et proximam esse haeresh (15). (11) ApUd PESCH, op. cit., n. 248. (12) Epist. 14. c. 3, n. 26; Journel, 2338. (13) Cfr. PESCH, Op. cit., n. 249 SQS.; JANSSENS, t. 4, pag. 437. (14) MELCHIOR CANO, De locis theologicis, lib. 12, c. 13. (15) SUAREZ, De Incarnatione, disp. 25, sect. 1; cfr. etlam $TU$. BELLARMINUS, De anima Christt, lib. 1, c. 1, n. 8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz