BCCCAP00000000000000000000548
118 DE VERBO INCARNATO, th. 19, n. 165-166 Christo audent attribuere; praecipue dicunt Christum non habuisse, sa1tem ab initio suae vitae, conscientiam suae messianitatis, sed paula– tim ope evolutionis subconscientiae hanc ideam sibi adlaborasse .(5). 166. Censura.- Ha-ec doctrina certe non est aejinita, sed dici debet saltem theologice certa, ita ut contraria sit erronea·; est sententia om– nium omnino theologorum quorum auctoritas sperni nullatenus potest. Praeterea Stum Ofjicium dixit hanc sequ-entem propositionem tuto doceri non posse: «Non constat Juisse in anima Christi inter homines degentis scientiam quam habent beati seu comprehensores» ( 6). Probatur ex Sacra Scriptura.-Difficilis omnino videtur probatio ex Sacra Scriptura, -et ideo generatim auctores dicunt nihil ex ea posse de– duci nisi tamquam probabile; ratio est quia omnes textus allati, non de Christo qua homine, sed de -eo qua Deo interpretari videantur; tex– tus sunt isti: «Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor» (7). «Quod scimus loquimur, et quoct vidimus, testamur» (8). «Nema ascendit in caelum, nisi qui clescendit de caelo, Jilius homi– nis qui est in caelo» (9). Nemo est qui non videat omnes istos textus dici posse de Verbo, non vero de homine; et sic nullum posset confici argumentum pro nostra thesi; nihilominus en argumentum prout a theologis conficitur. Quae Christus qua horno testatur, vidit etiam qua homo. Atqui Chris– tus qua horno testatur se vidisse Patrem, cognovisse Patr-em. Ergo et illa vldit qua horno et cognovit qua horno. Ergo habuit Christus qua horno visionem intuitivam Patris sive essentiae divinae. Ex textu: (¡,Nema ascendit in caelum... » ita argumentatur: In hoc tex– tu non tantum dicitur Christum ascendisse in caelum, sed etiam esse in caelo. Atqui iste ascensus non convenit Christo qua Deo. Ergo debet ei convenire secundum naturam assumptam. Sed non ratione ascensus corporalis, qui adhuc erat in futuro, n-ec multum faciebat ad rem de qua agebat cum Nicodemo. Ergo intelligi debet de elevatione mentís ad cognitionem et fruitionem Dei per visionem intuitivam essentiae divinae; sic igitur Christus semper est in caelo, non quidem ratione loci, sed ra– tione visionis beafüicae. (10). Ex Patribus.--- Patres tribuunt Christo scientiam perfectahi, cujusli– bet augmenti incapacem. Ergo secundum Patres habuit Christus scien– tiam beatam. Stus. Cyrillus, contra Nestorium scribens, haec a!t: «Quomodo igitur ad ea quae dixisti demonstranda ea afjerre non erubescis, quae verbis (5) Cfr. Derret1lm «Lamentabili», 3 jul. 1907, prop. 32-35, 62; DENZINGER, 2032, 2033, 2034, 2035, 2052. (6) DENZINGER, 2183. (7) Joan.. 8. 38. (8) Joan., 3, 11-13. (9) Joan.. 3, 13; cfr. et!am Joan., 31-32; 8, 38; 6, 46. (10) Hoc tamen argumentum mu!t!s non vldetur nlsi probablle; cfr. CEUPPENS. Theolouia Bíblica, 3, 116, et DTC., 14, 1651.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz