BCCCAP00000000000000000000548
DE SCIENTIA BEATA CHRISTI, th. 19, n. 164-165 117 piciebant Christ1lm ut venturum, ideo non poterant gratiam efficienter causare; causa enim efficiens nequit esse suo effectu posterior; quare praedicta sacramenta conferebant gratiam per modum finis, intuitu sci– licet meritorum Christi, quatenus signa erant protestativa fidei et spei in promissum Redemptorem. Nostra vero sacramenta, quia Christum respiciunt ut capilt jam exis– tens, gratiam effieienter causant, et quidem ex opere operato, ut late explicabitur in tractatu dogmatico de Sacramentis; aliter atque aliter suum capitis munus exercet Christus. § II.-DE SCIENTIA CHRISTI 164. Post considerationem gratiae in anima Christi sive quoad se sive quoad ejus d,erivation€m erga nos, sequitur considBratio de ejus sctentia; Apostolus enim non tantum dicit Christum fuisse pl€num gra– tiae, verum etiam veritatis: «Plenum gratiae et veritatis» (1). Triplex scientia admittitur a Theologis in anima Christi: scientia scilioet beata, qua divinitas in seipsa intuetur; scientía infusa, quae co– rrespondet animae in statu termini; et tandem scientia experimentalis seu acquisita, quae competit animae in statu viae, quamdiu in vita pe– regrinatur a Domino. Supponimus in praesenti Christum habuisse intellectum, nam assump– sit naturam humanam integram. !.-DE SCIENTIA BEATA CHRISTI. THESIS 19.ª: Fuit in anima Christi a primo suae conceptionis instanti scien– tia beata, qua Deum immediate videbat eoque fruebatur. Explicatio terminorum.-• Quid sit scientia beata. Scientia beata est illa qua immediate et directe videtur ipsa essentia divina; est igitur illa quam habent beati in coelo, in qua species intelligibilis est ipsa essentia divina immediate, non scilicet per speciem sui vicariam, sese uniens intellectui beatorum... <<Nulla mediante creatura in ratione ob– jecti visi se habente, sed divina essentia imm,ediate se nude, clare et aperte eis (beatis) ostendente» (2). 165. Adversarii.- <<Hanc visionem fuisse in Christo, dum erat in corpore mortali, per multa saecula nemo catholicus ausus est negare, exceptis quibusdam scriptoribus recentibusYJ _(3); citari solent inter istos Antonius Gunther, Bougaud, Knitel et Herm. Schell (4). Praeterea in hac re abundanter blasphemarunt Modernistae, qui ausu sacrilego non tantum ignorantiam, verum etiam positivos errores ( 1) Joan., 1, 16. (2) BENEDICTUS XII, DENZINGER, 530. (3) PESCH, op. cit., pag, 138. (4) Contra Guntherum, cfr. DENZINGER, 1635 sqs,; quoad SCHELL, cfr. LABAt!CHE, Lecons de Theologie dogmatique, t. 1, pag. 265 sqs.; BouGAUD, Le Chnstia– nisme, t. 3, pag. 449 sqs., Paris, 1878; cfr. D'TC., 14, 1654.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz