BCCCAP00000000000000000000548
116 DE VERBO INCARNATO, th. 18, n. 162-163 e) Virtus, quia caput instillat membris spiritus vitales, quibus to– tus organismus nutritur et movetur. Jamvero haec omnia plane verificantur in Christo, per comparatio– nem ad nos, sive ad Ecclesiam. Ergo. Nam: 1. 0 ) Ordinem supremum tenet eo quod per unionem hypostaticam pro– pinquus est D€o, propinquitate qua majar nequidem excogltari potest. 2. 0 ) Perfectionem summam, undequaque perfectarn. quia «vidimus eum plenum gratiae et veritatis» (9). 3.º) Virtutem instillandi vitam, qua ipsemet vivit, in ornnia membra corporis mystici, quae Ecclesia appellatur, juxta illud: «Et de plenitu– dine ejus nos omnes accepimus» (10). «Unde tata Christi humanitas, ait Stus. Thornas, secundum scilicet animam et corpus influit in homines et quantum ad animam et quantum ad corpus; sed principaliter in quan– tum ad. animam, secundario quantum ad corpus» (11). Et hic est influxus humanitatis Christi in nos, quem Apostolus agnos– cit dicens: «Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Chris– tum, qui reformabit corpus humanitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae» ( 12). 163. Nota bene. a) Nihil dicimus in praesenti de iis quorum Chris– tus est caput, et de diversis modis quibús hanc praerogativam in unos et in alios exercet .(13). b) Nihil dicimus de modo quo humanitas Christi gratiam influit vel causat sive per seipsam sive per sacramenta; de his opportunius aliis in locis. c) Absolute praescindimus ab illa celeberrima quaestione quae Sco– tistas et Thomistas habet divisos, utrum scilicet angeli acceperint gra– tiam intuitu meritorum Christi, an independenter ab ipso; haec om– nia pertractantur ubi de motivo Incarnationis. Notarl tamen oportet id quod in hac nostra aeconomia salutis tam suaviter et fortiter a Deo dispensatum est; diximus enim supra (14), hominem numquam permansisse in illo statu miserrimo, quem sibi post lapsum meruerat, sed statim mirifice fuisse evectum ad statum repara– tionis propter promissionem seminis quod serpentis caput contereret. Et revera semen illud, quod Christus Deus et Horno erat, statim ab illo instanti gratiam suam capitis incepit hominibus infundere; per gra– tiam Christi omnes qui ante Christum fuerant justificati, salvi facti sunt et justificati; per gratiam Christi etiam nos justificamur et a peccatis nostris abluimur; hujus rei in veteri Testamento illustris praecessit fi– gura in serpente aeneo; qui aspiciebant, ab omni serpentis morsu sa– nabantur. Sed hic opportune intelliges modum diversum, quo capitis nostri in– fluxus ad illos et ad nos provenit; nam in utroque statu gratiae deriva– tio per sacramenta effecta est; sed quia sacramenta Veteris Legis res- (9) Joan.. 1, 14. (10) Joan., 1, 16. (11) III, q. 8, a. 2. (12) Ad Phil., 3, 21. (13) III, q. 8, a. 3. (14) Cfr. Tractatum De Verbo Incarnato, lntroe1.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz