BCCCAP00000000000000000000548

DE GRATIA CHRISTI, th. 17, n. 157-159 113 limitatur, quia scilicet habet quidquid potest pertinere ad rationem gra– tiae, et non datur ei secundum certam mensuram id quod. ad rationem grattae pertinet...; sicut si dicamus lucem solis esse infinitam, non qui– dem secundum suum esse, sed secundum rationem lucís, quia habet quid– quid ad rationem lucis pertinere potest» (22). 157. Quaestiuncula.-Discrepant auctores in interpretatione lllius plenitudinis gratiae quam in Christo posuimus, inflnitam scilicet; et quae– runt utrum debeat intelligi hoc sensu infinita, quatenus speciali de– creto divino ab aliis non possit aequari, an quatenus sit in alio ordine specifice diverso. Si primum propugnas, dices quod quantitas gratiae in Christo sit summa ver accidens, quatenus Deus disposuerlt nullum alium posse Christum superare; aliis verbis, quia Deus statuit omnibus aliis homini– bus minorem gratiam conferre; quantitas igitur gratiae in Christo est summa per accidens, per comparationem videlicet ad alios homines. «Porro, ait el. Billot, ejusmodi conceptio quae satis est vulgata, alicui principio nititur quod non omni forsitan scrupulo caret, quodque haud sciam an dzwat in nimis diminutam aestimationem investigabilium di– vitiarum Christi» (23). Quare el. Theologus secundam hypothesim probare pertentat, secun– dum quam gratia Christi ponitur in summo quod potest in hoc ordine ProvidEntiae haberi, ita ut numquam possit nec superari, nec aequari; quia gratia Christi est in alio ordine specifice diverso. Haec sane sententia pulchra omnino est, sed audax, quia ponit diver– sitatem in gratia habituali, de quo non satis constat (24). 158. Scholion: Quo tempore Christus plenitudinem gratiae consecu– tus fuerit.-Christus hanc plenitudinem gratiae habuit jam ab initio suae vitae. · Rationes: l.ª) Ita sentiunt omnes Theologi (25). 2.ª) Gratia habitualis consequitur unionem hypostaticam; Iste est titulus exigitivus gratiae in anima Christi; sed iste titulus ab initio exstitit vitae suae. Ergo... 3.ª) Christus fuit a primo momento suae vitae verus comprehensor, quantum ad animae perfectionem. Jamvero verus comprehensor est in statu termini, cui repugnat progressus. Ergo... 159. Objeetio: «Et Jesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines» (26). Respondeo : Hanc objectionem nullam esse tu ipse videbis si consideras Lucam, partes historici agentem, narrare ea quae sensui apparent, non vero ea quae intus fiunt; quare nihil aliud sibi vult Stus. Evangelista nisi quod simul ac puer Jesus aetate crescebat, attenctebantur in ipso manifestationes gratiae et sapientiae (27). (22) (23) (24) (·25) (26) (27) III, q. 7, a. 11, in corpore. BrLLOT, op, cit., pag. 207. Cfr. A. CEccATO, La specie della grazia abituale di Cristo secando San Tom• masso, in DivThom., 17 (1940), 193-214, 289-309. Recenter tamen P. MrNGES ita scripsit: «Secundum sententiam scotisticam autem hoc augmentum (per cooperationem scillcet Christi éum gratia) ad– mittendum esse videtur, etsi Scotus ipse adversari videtur»; op. cit., I, 529 sqs. Le., 2, 25. Ita STUS. TH0MAS, III, q, 7, a. 12, ad 3; cfr. CEUPPENS, op, cit., 3, 88. ll!AN, THEOL. D0GM.-m.-9

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz