BCCCAP00000000000000000000548

112 DE VFRBO INCARNATO, th. 17, n. 155-156 sanctificanti ut fieret deiformis, capax eliciendi actus supernaturales... ; numquam a memoria excidat quod contra Eutychem statuimus, distinctionem scilicet naturarum divinae et humanae naturae... Instant: Sed impossibile omnino videtur quod Christus habuerit gratiam sanctifi– cantem, quia nequit dari aliqua forma sine ejus effectu formali. Atqui effectus pri– marius et formalis gratiae sanctificantis est facere filios Dei adoptivos, et Christus nec est nec esse potest filius Dei adoptivus, ut supra probatum remanet. Ergo Christus non habuit gratiam sanctificantem. Respondeo: Nego minar. subsumptam, et ad ejus probationem, concedo major., sed nego simpliciter primam partcm minoris, et ratio est evidens, nam primus et tm– mediatus et formalis effectus gratiae sanctificantis non est facere filios Dei adopti– vos, sed deiformes per participationem divinae naturae; hac semel effecta deiformita– te, resultat denominatio filii Dei adoptivi in illis personis quae istius denominatio– nis sunt capaces: si igitur gratia sanctificans ornaret animam illius personae quae est incapax praedictae filiationis, tune adveniret ei gratia, ejusque anima Iieret dei– formis, sed non fieret filius Dei adoptivus; quod profecto accidit in praesenti; gratia igitur sanctificans consequitur suum primarium et formalem effectum, qui est facere animam Christi deiformem; ast non habet secundum, quia de persona Verbi nequit praedicari filiatio adoptiva. Objectio 2.ª: Illud quod habet majus, non indiget eo quod est minus. Atqui huma– nitas Christi habet gratiam unionis, quae est donum omnium excellentissirnum. Ergo non indiget gratia sanctificanti. Respondeo: Dist. majar.: Si minus continetur in eo quod est majus, concedo; si non continetur, 11.ego. Et revera gratia habitualis non continetur in gratia unionis, sed gratia unionis exigit, postulat gratiam habitualem 09). Pars 2.ª: Et quidem infinita. 156. Status quaestionis.- Iteruui atque iterum sensum istius partis determinare oportet ne locum demus erroribus forte obventuris; quare prae oculis semper habeatur quod, quando dicimus Christum habuisse gratiam sanctiflcantem infinitam, nihil aliud dicere intendimus nisi quod Ch~·istus habuerit talem quantitatem gratiae qualem decebat ani– mam Verbo hypostatice unitam in hoc ordine Providentiae; hoc sensu thesis nostra facilem habet probationem. Probatur. l.º) «Verbum caro factum est et 'wbitavit in nobis... ple– num gratiae et veritatis» (20). Haec plenitudo ita intelligenda est ut sit perfecta et absoluta, qualis a nullo alio major accipi potest; decebat enim animam Verbo arctissime unitam tot tantisque ornari gratiis ut omnem excogitabilem mensuram longe superaret; ideoque dicit .Toannes: «Vidimus gloriam ejus..., plenum gratiae ..., et de plenitudine ejus nos omnes accepimus» (21). 2 º) Praedicta plenitudo dici potest infinita, non ratione entis (n::i.m in gratiam summum dari nequit), sed ratione gratiae quatenu.s habet quidquid pertinet ad rationem gratiae. «Alío modo, ait Stus. Thomas, considerari potest secundum propriam -rationem gratiae; et sic gratia Christi potest dici infinita, eo quod. non (19) Cfr. BILL0T, op. cit., pag. 201, (20) Joan., 1, 14-16. (21) lbiá

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz