BCCCAP00000000000000000000548
DE GRATIA CHRISTI, th. 17, n. 154-155 111 effecta est vi ipsius unionis hypostaticae; per eam nempe Christus une– tus est «oleo justitiae prae consortibus tuis» (15). Attamen haec opinio nobis non videtur sustinenda, et ratio est quia humanitas Christi sola unione hypostatica nihil aliud habebat nisi me– ram, etsi intrinsecam et arctissimam, conjunctionem ad Deum, quin ta– men sanctificaretur in ordine ad eliciendos actus amoris et cognitionis.... quod tantum per gratiam sanctificantem acquiritur. 2.º) Christus est Filius Dei naturalis, non tantum in divina sed etiam in humana natura, ideoque et haeres. Atqui nequit haen'ditare bona di– vina in natura humana nisi per infusionem gratiae sanctificantis capax efficiatur bonis divinis fruendi. Ergo Christus habuit gratiam sanctifi.– cantem. «Ex hoc ipso quod Deus erat, sibi gloria debebatur; tamen oportuit quod esset aliquid formaliter perficiens ipsam animam ad actus gloriae; et haec fuit gratia» ( 16). Optime hoc argumentum evolvit P. De la Taille in suo opere «Mys– terium Fidei»: «Nam Filius Dei naturalis in humana natura, est D~i in humana natura naturalis haeres. H aeredi autem paternae gloriae debe– tur gloria paterna in ea natura in qua est haeres. Debetur igitur Christo in humana natura haereditas gloriae divinae. Quia autem divina gloria nequit inesse naturae humanae nisi secundum participationem, quae est per gratiam, ideo gratia debetur Christi humanitati; sed debetur utique ex praesupposita gratia unionis, prae omnibus gratuita, cui nulla prae– cesserunt aut praecedere potuerunt merita vel dispositio» ( 17). 3.º) Christus est nl€diator Dei et hominum; dEbuit igitur omnem plenitudinem gratiae ipsum habere, ut, ipso mediante, eam accepere– mus ,et nos. 4.º) In Christo duae sunt naturae et duae proinde operationes na– turales. Sed actiones et operationes sunt suppositorum. Ergo conveniens erat ut actiones humanae naturae (quae praedicabantur de persona Ver– bi) essent sanctae et justae.. , quod obtinendum crat per gratiam sanc– tificantem. 5. 0 ) «Quanto enim aliquod receptivum est propinquius causae in– fluenti, tanto magis partic;pat de influentia ipsius» ( 18). Sed nema pro– pinquior est Deo, qui est causa gratiae, quam natura humana a Verbo in unitatem personae assumpta. Ergo Christus habuit gratiam sanctifl– cantem. 155. Objectiones.-Objectio l.ª: Fer gratiam sanctificantem efficimur consortes divim.e naturae, per quamdam scilicet divinitatis participationem. Atqui Chri 0 tus est verus Deus secundum naturam. Ergo non est Deus per participationem; seu aliis ver– bis, non indigebat deificari. Respondeo: Conc. majar. ; disting. minar. : Erat Deus in sua natura divina, con– cedo; in sua natura humana, nego; ideoque natura humana Christi indigebat gratia (15) (16) (17) (18) Ita SUAREZ, disp. 18, sect. 1, n. 3; BILLUART, diss. 8, ª· 1; SALMANTICEN=. dlsp. 12. dub. 1, n. 2: FRANZELIN, th. 41; HURTER, n. 352; GALTIER, n. 298 sos.; HERVE, n. 534; ZUBIZARRETA, n. 673, etc. III, q. 'Z, B. 1, ad 2. Do: LA TAILLE, Mysterium Fidei, pag. 514. III, q. 7, a. 1, 1n corpore.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz