BCCCAP00000000000000000000548

11G DE VERBO INCARNATO, th. 17, n. 153-154 Prob. minar.: Nam Spiritus Sanctus non est terminus assumptionis, sicut vidimus in thesi sup-eriori, ubi probavimus solam Personam Verbi incarnatam fuisse: cum igitur in Sacris Litteris dicatur Spiritum Sanc– tum humanitatem Christi inhabitare, intelligi oportet. non aliter ac quando fit sermo de Spiritus Sancti inhabitatione in anima justi, nempe per infusionem gratiae sanctificantis et aliorum donorum cum ea intime conjunctorum. Ex Conciliis.-Nullum afferri potest argunientum, quia numquam de hac re data fuit definitio. E.x Patribus et Theologis.- Unanimiter conveniunt Patres et Theo– logi in hac doctrina, et magna cum voluptate et fruitione animam Chris– ti considerant eamque omni perfectionum genere ornatam describunt. Stns. Joannes Chryscstomus: «Omnis enim gratia ,effusa est in illud templum (Christum); non dat enim illi Spiritum in mensura: nos enim de plenitudine ejus accepimus. Illud autem templum integram et univer– sam accepit gratiam. Illic quidem est integra gratia, in hominibus autem parum quid, et stilla ex illa gratia» ( 12). stus. Augustinus: <<Non solum Sviritum Sanctum declit ut Deus, sed etiam accepit ut hamo; et propterea dictus est plenus gratia, quia unxit Deus... dono gratiae, quod visibili significatur unguento qua baptizatos ungit Ecclesia» ( 13). Stus. Cyrillus Alexandrinus: «Christus sanctus secnndum naturam, tn quantum Deus, sanctificatur nobiscum quoad humanitatem-,, (14). Ratione theologica. l.º) Humanam naturam a Christo assumptam decet esse omnino deiformen Atqui deiformitas accipi nequit nisi per gratiam sanctificantem. Ergo anima Christi habuit gratiam sanctifi– cantem per quam efficiebatur consors divinae naturae, deiformis... Explicatio.-Unio hypostatica illa est totius Trinitatis operatio vi cu– jus natura quaiedam humana trahitur ad ipsam Verbi subsistentiam; haec igitur Verbi subsistentia, qua Verbum ab aeterno subsistit, commu– nic'.atur in tempere naturae assumptae, per quam sustentatur extra cau– sas; sane vero, conveniens videtur, immo ;et convenientissimum, hanc naturam esse deiformem, capacem eliciendi actus supernaturales cogni– tionis et amoris Dei. .. ; sed vi praedictae unionis hypostaticae hanc deiformitatem et capacitatem non obtinebat nec obtinere poterat, quan– doquidem unio hypostatica non sanctificet formaliter naturam assump– tam nec sanctificare possiL Facere deiformen, vel deificare, proprius effectus est gratiae sanctifi– cantis. Ergo anima Christi habuit gratiam sanctificantem. 154. Nota bene.~ Hoc tamen argumentum non omnibus theologis videtur apodicticum, quia adest opinio quaedam inter ipsos (etsi mi– nus probabilis) secundum quam natura assumpta substantialiter sancta (12) In Ps. 44. c. 2: Journel, 1208. (13) De Trinitate, lib. 15, c. 26, 46; Journel. 1680. (14) De SSma. Trinitate, dial. 6; Journel, 2088.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz