BCCCAP00000000000000000000548
DE GRATIA CHRISTI, th. 17, n. 152-153 109 Christum habuisse gratiam infinitam, sensus est iste: Christus habuit ialem quantitatem gratiae qualem decebat naturam assumptam a Verbo 1n unitatem suppositi divini; non aliter int€lligitur plenitudo gratiae quam Sacra Scriptura Mariae Virgini tribuit; non quasi non posset plus haber.e, sed quia illam mensuram habuit qualem profecto decebat crea– turam quae erat Mater Dei. 152. Adversarii.- Apud Theologos adversariorum nomina non inve– niuntur, sed dicunt adfuisse aliquos qui existimarent gratiam habitua– lem in Christo negandam esse velut superfluam, eo quod Christus fue– rit sanctificatus per gratiam unionis. «Fuit prima quorumdam theologorum opinio (si tamen opinio di– cenda est), qui negaverunt animam Christi haber.e hanc gratiam; nam esset in illo superflua, quia solum confertur ad sanctificandum, et sine illa est anima Christi sanctificata» (7). Censura.-Discrepant auctores; aliqui (minor pars) dicunt hanc doctrinam esse d•e fide; alii dicunt esse adeo certam ut absque magna temeritat€ negari non possit; quare, att€nto omnium theologorum con– sensu, ad minus ut theologice certam nostram thesim defendimus. Quoad quantitatem gratiae, quam infinitam dicimus sensu supra ex– plicato, nullam censuram ponimus; ita generatim defenditur ab om– nibus theologis. Pars l.ª: In Christo fuit gratia habitualis. 153. Probatur ex Sacra Scriptura.---«Vidimus gloriam ejus..., plenum gratiae et veritatis'l> (8), quo testimonio, ait Suarez, «omnes Scholastici ad hoc probandum utuntur, nec sine causa, nam plenitudo gratiae Chris– ti haec omnfo complectitur'l> (9). Praeterea in Sacra Scriptura dicitur adesse in Christo omnem pleni– tudinem donorum quae habentur incorpore mystico Ecclesiae. Atqui gra– tia h:tbitu::llis primum donum constituit, et quidem omnium excellentis– simum, quae in corpore mystico habentur. Ergo in anima Christi aderat gratia habitualis. Prob. major.: «Et ipse est caput corporis Ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum t•enens, quia in ipso complacuit omnem plenitucUnem inhabitare» (10). Adhuc, in sacra Scriptura inveniuntur innumeri textus in quibu.s di– citur Spiritum Sanctum inhabitasse in Christo homine. Atqui Spiritus Sanctus animam Christi non inhabitat per gratiam unionis. Ergo eam inhabitare debet per infusionem gratiae sanctificantis. Prob. major.: « Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coe– lo, et manentem in eo... ; super quem videris Spiritum descendentem et manentem in ea, ipse est qui baptizat in Spiritu Sancto'J> (11). (7) SUAREZ, disp. 18, sect. 2; cfr. etiam SAL."J:ANTICENSES, d. 13, dub. 1, n. 20. (8) Joan., 1, 14-16. (9) SUAREZ, l. cit. (10) Ad Galos., 1, 18-19. (11) Joan., 1, 32-33; de hoc argumento cfr. CEUPPENs, Thelogia Bíblica, 3, 86 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz