BCCCAP00000000000000000000548

108 DE VERBO INCARNATO, th. 17, n. 151 !.--DE GRATIA CHRISTI HABITUAL!. THESIS 17.ª: Praeter gratiam unionis fuit in Christo gratia habitualis, et qui– dem infinita. 151. Status quaestionis.-Triplex gratia Christo attribui consuevit: gratia scilicet unionis, de qua locuti sumus ubi de unione hypostatica, et est illa vi cujus natura humana Christi, nullis praecedentibus meritis, ad unitatem personae cum Verbo praedestinata est; gratia habitualis. vi cujus anima Christi apparuit oculis Dei gratissima, omnibusque fuit perfectionibus et donis ornata, de qua sermo est in praescnti; et gratia capitis, vi cujus ipsamet gratia Christi in omnes omnino homines trans– funditur. Quae omnia optime Stus. Joannes in primo capite evangelii declarat dicens: «Verbum caro factum est..., et habitavit in nobis vzenum gra– tiae et veritatis .. ., et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, (2). Quid sit gratia habitualis.-Gratia habitualis est illud donum super– naturale et permanens, quod intrinsece inhaeret animae, eamque facit consortem divinae natnrae, similem Deo ... (3). Haec gratia inhaeret substantiae animae, an ejus votentiis? - Haec quafstio disputatur ínter theologos; quare nos ab ea absolute prescin– dimus in praesenti, et dicimus Christum habuisse gratiam sanctifican– tem, sive haec subjectetur in substantia sive in potentiis animae. Praeterea gratiam sanctificantem necessario consequuntur virtutes infusae et dona Spiritus Sancti: «Unde oportet dicere quod sicut poten– tiae animae derivantur ab ejus essentia, ita virtutes sint quaedam de– rivationes gratiae» (4). Si igitur Christus habuit gratiam sanctificantem, habuit et illas vir– tutes et dona; sed adverte, inter ipsas virtutes infusas, aliquas adesse quae cum statu comprehensoris componi nequeunt; sic fides quae, se– cundum apostolum est «sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium» (5). Sic etiam spes, quae versatur circa aliquod ob– jectum quod non possidetur; sic voenitentia, cujus objectum formale est retractatio peccati commissi. Istae virtutes non fuerunt nec esse potue– runt in Christo (6). Relate ad quantitatem gratiae quam in Christo ponimus, infinitam. n,empe et absque mensura, a nemine consequendam nec a fortiori supe– randam, diligenter notabis quo sensu haec statuantur, scilicet prout possibile est eam habere in hoc ordine Providentiae: nam nimis evi– dens est quod in gratia non possit dari summum, quandoquidem Deus s,emper facere possit aliquid quod superet prius; ideoque quando dicimus (2) Joan., E, 14-16. (3) Cfr. Tractatum nostrum De Gratla Christi, th. 10 sqs. (4) III, q. 'l, a. 2. (5) Cfr. III, q. 7, a. 2. (6) Cfr. III, q. 7, a. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz