BCCCAP00000000000000000000548
DE GRATIA CHRISTI, th. 17, n. 149-150 107 Curiosum exemplum affert in praesenti Stus. Bonaventura ut rem illustret: «Et est exemplum, ait, si tres puellae vestiunt unam vestem; vestís induitio est a tribus; non tamen tres induuntur, sed una sola> (11). CAPUT IV DE NATURA ASSUMPTA 150. <Jonnexio materiae.- Cum jam unum extremum unionis hy– postaticae declaratum remanserit, necesse est ut aliud consideremus, de quo revera longa adhuc restat via; nihil tamen amplius dicendum pu– tamus de ipsa natura assumpta, de qua in thesibus superioribus dictum est, sed de his quae a Filio Dei coassumpta sunt in natura humana; natura enim humana, a Verbo in unitatem personae assumpta, tot ac tantis sive quoad intellectum sive quoad animam ornata fuit gratiis, ut pulcherrimum istius Tractatus de Verbo Incarnato caput constituat. Agendum igitur nobis est in prnesenti de his quae a Verbo Dei, simul cum humana natura, assumpta sunt, quae sine ulla difficultate ad duo capita apte reduci possunt: 1. 0 ) Quae pertinent ad perfectionem, et 2. 0 ) Quae pertinent ad defectum. ART. I De his quae pertinent ad perfectionem ·Et primo quidem loqui debemus de his quae pertinent ad perfectio– nem, inter quas primam meretur considerationem gratia habitualis quae in anima Christi abundantissima fuit, sicut naturam humanam hypos– tatice Verbo unitam decebat. § I.-DE GRATIA CHRISTI HABITUAL! Porro, duplex gratia habitualis considerari potest in Christo, in quan– tum scilicet suam animam deiformem ac sanctam I'eddidit, et in quan– tum suum exercet influxum erga homines, ad nos usque suam virtutem derivando, juxta illud: «Et de plenitudine ejus nos omnes accepi– mus» (1). (11) Snrs, BONAVENTtTRA, in III Sent., dls. 1, a. 1, q. 2, ad 2. (1) Joan., 1, 16.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz