BCCCAP00000000000000000000548

106 DE VEI-lBO INCARNATO, th. 16, n. 148-149 carnatum fuisS€, attestantur; sernper enim persona incarnata dicitur Verbum, Filius Dei, Unigenitus, Imago Dei... ; quae nomina conveniunt secundae P,ersonae, rninime vero aliis duabus: «Verbum caro factum est» (8). «Sic enim Deus dilexit mundum ut Filium suum Unigenitum da– ret~ (9). 2.º) Sensu exclusivo. Quia in sacra Scriptura non tantum de Verbo 1ncarnato sensu affirmativo fit sermo, sed simul excluduntur ab incar– nat.ione aliae dua-e Persona-e, Pater scilicet et Spiritus Sanctus. Et revera, excluditur Spiritus Sanctus, quando dicit Christus Spiri– turn Sanctum esse venturum, postquam ipse in sinum Patris reversus fuerit: «Expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad 110s; et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de injustitia et de judicio» ( 10). Ergo Spi– ritus Sanctus incarnatus non est, quia secus venisset cum Christo nec postea illum rnitteret in Apostolos. Caeterum, evidentius est quam ut Probatione indigeat quod Pa.ter non assumpserit ad se humanam naturam: ipse ením est mi.ttens <>t non missus... ; dicendum igitur est quod Filius tantum humanam natu– ram assumpserit. 149. Explicatio hujus facti.-Difflcultas in fldei dogmate non est, sed in ipsius explicatione, quando scilicet investlgari vult quomodo fac– tum sit ut una Persona divina naturam humanam assumpserit quin et aliae simul incarnentur; et ratio difficultatis in eo est .(saltem quan– tum ego intelligo) quod natura et persona in Deo realiter non distin– guuntur, sed sunt unum et idem; sl igitur natura humana tracta f'st ad personalitatem Verbi, eo ipso trahi videtur ad naturam quae tribus Di– vinis Personls est communis; si ita est, jam confitearis necesse est non unam tantum, sed tres divinas Personas esse incarnatas. Ad hanc difficultatem solvendam, prae oculis habere debes: a) Id quod in thesi de unione hypostatica dictum fuit in solutione lstius difficultatis, et b) Id quod in explicatione istius theseos praemissum fuit, quid scl– licet signiflcet vox <,assumptiO)>; nam assumptio duo importat, ut audivi– mus a Sancto Thoma: actionem efficientem, qua natura humana trahi– tur ad divinam personam, et terminum unionis, vi cujus una persona communicat naturae assumptae suum actum subsistendi. quo praedicta natura consistit extra causas habetque realitatem. J¡¡mvero omnes operationes et actiones in divinls sunt communes; quare assumptio, prout importat operationem ad extra, communis est tri– bus Divinis Personis; tota igitur Trinitas causa fuit efficiens Incarna– ti.onis; quatenus vero dicit terminum unionis, pertinet ad illam tantum Personam quae in tempore extendit suam personalitatem erga naturam assumptam; et haec est Persona Verbi, et quidem sola. (8) Joan. 1, 16. (9) Joan., 3, 16. (10) Joan., 16, 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz