BCCCAP00000000000000000000548
DE PERSONA ASSUMENTE, th. 16, n. 146-148 105 Status quaestionis.- At parum ref€rt quod nos in nostris explica– tionibus ab unitate vel pluralitate personarum in Deo pra-escindamus; quidquid in nostra mente sit, tres sunt in Deo Personae, ideoque d•ecla– randum restat utrum una persona, an omnes incarnatae fuerint; et si responsum sit unam tantum fuisse incarnatam, Verbum scilicet, adhuc investigare oportet quomodo una p,os.sit sine alia incarnari; in hac thesi factum statuimus, et statim quomodo illud factum fuerit, declarabimus. Explicatio terminorum.--Assumptio. Unica vox quae in praesenti in– diget declaratione, est vox «assumptio», a cujus rectp, intelligentia so– lutio pendet istius quaestionis. Assumptio, quasi ad se sumptio, «duo importat, ait Stus. Thomas, scilicet actum assumentjs et terminum assumptionisi; (2). · Aliis verbis, assumptio duo significat: actionem assumendi et termi– num unionis; quatenus dicit primum, communis est tribus divinis per– sonis, quia omnes operationes ad extra, inter quas sane debet enume– rari unio hypostatica, ad tres Divinas Personas pertinent efficienter. At, quatenus dicit secundum, nempe terminum unionis, uni soli Per– sonae competit, scilicet Filio, qui solus ad suam personalitatem, tam– quam ad terminum, trahit naturam assumptam. Assumens igitur ille dicitur et est «a quo unio est efficienter et ad quem est etiam terminative» (3). 147. Adversarii. a) Sabelliani et Patripassiani, qui dicebant Patrem aeque ac Filium fuisse incarnatum ac passum (4). b) SEcundum Sanctum Augustinum, nostrae thesi adversantur etiam Hermogenes et Praxeas, qui dixerunt fieri non potuisse ut Filius incar~ naretur absque Patre. Censura.-De fide divina definita: In Concilio Constantinop. II dicitur: «Unus de Sancta Trinitate,, (5). In Conc. Lateranensi dicitur: «Et tandem Unigenitus Dei Filius Jesus Christus a tata Trlnitate communiter incarnatus, ex Maria semper Vir– gine, Spiritus Sancti cooperatione conceptus, verus horno factus est ex anima rationali .. . > ( 6). In Conc. Toletano: «De his tribus Personis solam Pilii Personam pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato de Sancta et Immaculata Maria Virgine credtmus assumpsise... Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trfnft(1Hs. Solus tamen Filius formam servi accepit in sin– gularitate personae, non in unitate divinae naturae...,, (7). 148. Probatur. l.º) Sensu affirmativo. Omnes fere paginae Novi T€stamenti solum Filium Dei, secundam Personam SSmae. Trinitatis, in- (2) III, q. O, a. 4. (3) BILLOT, op. cit., pag. 162. (4) Cfr. BARDY, Monarchianisme, in DTC., 10, 2193-2209. (5) DENZINGER, 216; cfr. etiam 290, 256, 422. (6) DENZINGER, 429. (7) DENZINGER, 282-284.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz