BCCCAP00000000000000000000548
104 DE VERBO INCARNATO, th. 16, n. 145-146 Concreta possunt de concretis praedicari. Ratio est quia concreta signifl.cant in recto suppositum, formam vero in obliquo. Jamvero unum est suppositum utriusque naturae. Sic e. g. quando dico: Deus est pas– sus, mortuus, fatigatur, sitit, ambulat... , sensus est: Ille qui est Deus habens naturam hmnanam, in sua natura humana passus est et mor– tuus... ; unum idemque est suppositum quod subsistit in natura divina et humana. «Concreta de concretis tam naturarum quam proprietatum possunt d~ se invicem praedicari regulariter loqucndo; quia in talibus praedi– cationibus servatur idem suppositum seu subjectmn. Abstracta vero de abstractis, abstracta de concretis, et concreta de abstractis non possunt de se invicem praedicari saltem fonnaliter, quia non servatur in illis praedicationibus ídem suppositmn, seu ídem subjectum» (8). Hinc dicere non licet: Divinitas est humanitas; divinitas passa est. mortua est; Deus est corpus, vel est anima; humanitas est divinitas, est Deus; haec natura humana est aeterna, omnipotens... , etc. CAPUT III DE PERSONA ASSUMENTE Postquam ipsam unionem hypostaticam ipsiusque nonnulla consec– taria praecipua consideravimus, restat ut separatim aliquid dicamus de extvemis praedictae unionis, de persona scilicet assumente et de natura assumpta. Et primo quidem de persona assumente, pro qua hanc poni– mus thesim: THESIS 16.": Sola Persona Verbi naturam humanam assumpsit, non vero Pa• ter nec Spiritus Sanctus. 146. Connexio materiae.- Usque modo unioneni hypostaticain con– sideravimus praecisione facta ab eo quod sint una vel tres Personae in Deo; et revera unio hypostatica adhuc distinguitur etsi unam in Deo tantum admitteres personam, quippe unio hypostatica ex se nihil aliud dicit nisi unionem substantialem, ex qua non resultat t-ertia res, sed per quam Deus, immotus in se permanens, incipit in tempore subsistere in humana natura. «Porro, ad hujusmodi conceptum sufficit cogitare Deum subsistentem. Deus autem intelligitur subsistens, etiam sub praecisione personalium re– lationum» (1). In hoc etiam casu adhuc removenda esset unio in natura, et admit– tenda unio in persona et in persona tantum, prout in superioribus fuit sufficienter explicatum. (8) Ita BILLUART, dis. 16, a. 1; cfr. A. VAN HOVE, De quibusdam communicationis idiomatum applicationibus, in DivTh., 14 (1937), 514 sqs. (1) BJLLOT, op. cit., pag. 171.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz