BCCCAP00000000000000000000548
DE COMMUNICATIONE IDIOMATUM, th. 15, n. 143-145 103 Fuit etiam in praesenti alius error sic dictus Ubiquistarum, secun– dum quem corpus Christi id obtineret a Verbo: esse ubique praesens, non aliter ac ipsum Verbum; est error quorundam Protestantium prae– sentiam realem Christi in Eucharistia admittentium, qui cum trans– substantiationem catholicam accipere renuerint et aliam viam prae– sentia(· realis non invenerint, dixerunt corpus Christi obtinuisse a Ver– bo in Incarnatione omnipraesentiam, esse scilicet ubicumque fuerit Deus. Doctrina catholica, medium semper tenens int€r utrumque errorem. communicationem idiomatum propugnat sensu antea exposito, conser– vando scilicet diff.er- entiam naturarum et unitat-em personae admitten– do; quo fit, ut illa quae sunt unius naturae propria, possint de Christo praedicari, -eo quod una sit utriusque natura-e persona. 144. Censura.- Est doctrina communis, ab omnibus theologis ad– missa, quae nonnisi Vasquezium habuit con tradictorem, eo quod iste exis– Umaret nomina concreta in recto formam, et tantum in obliquo im– portarent suppositum. Immo doctrina de communicatione idiomatum dicenda etiam videtur de fide, nam in Sacra Scriptura et in Traditione luculentissime constat. Probatur ex Sacra Scriptura.- Nam saepissime tribuuntur Christo qua homini ea quae sunt solius Dei. «Antequam Abraham fieret, ego sum» (3). «Ex quibus est. Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen» ( 4). Sic e converso tribuuntur Christo qua Deo ea quS1e sunt hominis: «Vos auctorem vitae interfecistis» (5). «Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucijixis– señb (6). Ex Conciliis, Patribus et Symbolis.- Idem oinnino eruitur, nam con– tinuo dicitur Deum fuisse conceptum, natum, passum, crucifix.um , mor– tuum et sepultum (7). Ratione theologica.- Evidens est quod ubi adest una persona tn duabus naturis subsistens, possit de ipsa praedicari quidquid in ipsa slt. Jamvero in ipsa persona divina sunt dua,e naturae, integrae et inconfu– sae, cum suis proprietatibus. Ergo possunt de ipsa persona Christi prae– dicari ea omnia quae tam unius quam alt€rius naturae sunt. 145. Regula generalis.-In hac re valde difficili necesse est esse cau– tus et prudens, ne errores, ab Ecclesia reprobati, in modo loquendi in– troducantur; quapropter hanc regulam generalem oportet semper prae oculis habere: (3) Joan., 8, 58. (4) Ad Rom. (5) Act. Apost., 3, 13. (6) I ad Cor., 2, 8. (7) DENZINGER, 124, 122, 222, 266; cfr. Decretum pro Jacobitts, DENZINGER, 700.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz