BCCCAP00000000000000000000548

102 DE VEHBO INCARNATO, th. 15, n. 142-143 Verbi persona subsistant; hinc statim consequitur quod ea quae sunt naturae divinae propria, pra-cdicentur de Christo habente naturam hu– manam; et similiter ea quae sunt natura,e humanae propria, praedi– centur de Christo habente naturam divinam. Ratio hujus praedicationis in eo est quod Christus non sit alius et alius, sed unus qui Deus est simul ac verus l1omo; quapropter ea quae secundum unam naturam de Christo pra€dicantur, de eo etiam possunt secundum aliam praedicari; sic dicitur quod Deus natus est, et pas– sus, et mortuus; sic etiam dicitur quod horno est adorandus, quod est Deus benedictus in snecula. Uti vides praedicata divinae natura€ tribuuntur J::omini, et praedi– cata natura€ humana2 affirmantur de Deo; in hoc igitur consistit prae– dicatio idiomatum; ad majorem tamen hujus rei declarationem sequen– tia subjungimus: Explicatio terminorum.- Idioma est id quod ita est proprium ut possit de ipso praedicari eique soli deb€at attribui; communicatio igitur idiomatum, seu proprietatum transmutatio, sicut a. Patribus dici soli– tum erat, in eo est quod attributa et proprietates unius naturae de Chris– to secundum alteram praedicentur propter unitatem personae, in dua– bus naturis integris subsistentis. Hanc idiomatum communicationem his verbis definit el. Billuart: «Naturae divinae et humanae earumque proprietatum de se invicem mutua praedicatio» ( 1). «Communicationem idiomatum in Christo jundari tmn in unione hypostatica, ratione cujus unum et idem suppositurn duplicem habet naturam, divinam et humanam, turn in eo quod nomina concreta, li– cet primario formam signijicent, eam tamen sir;nificant in obliquo et suppositum in recto pro qua supponunt...» (2). 143. Adversarii.-Quia tandero aliquando ha;ec quaestio pendeat a modo intelligendi et explicandi ipsam unionem hypostaticam, et ibi du– plex error omnino oppositus inventus sit, duplicem etiam in praesenti habeblmus errorem, Eutychetis scilicet et Nestorii: illius, naturas con– fundentis; istius vero, personas separantis; primus peccavit per exces– sum, secundus, per defectum, nam: Eutyches, secundum quem una est in Chrlsto natura, ex duabus conflata, ita proprietates communicare debet ut dicat· humanitas fac– ta est divinitas, et divinitas humanitas; hinc humanitas est aeterna, immensa. omnipotens... ; e contra divinitas est mortalis, passibilis .. ; ut patet, haec praedicatio peccat per excessum. Nestorius vero, duas personas in Christo admittendo, solo affectu inter se unitas, non poterat, stricte loquendo, ea quae sunt hominis de persona Verbl praedicare; sed propter unionem illam affectuosam horno Christus poterat dici Sanctus, Filius Dei, Deus, sicut etiam alii etiam homlnes hls nominibus nominantur, immo potiori jure, quia unio Christum inter et Deum erat intimior. (1) BILLUART, diss. 16, a.. l. (2) Ibid..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz