BCCCAP00000000000000000000548

100 DE VERBO INCARNATO, th. 14, n. 139 ---------- in Christo duplex adest op€ratio, S€U dupl,ex principium activum propria virtute agens. 139. Nota bene.-Adest tamen quaedam difficultas, nam facile in– telligitur quod ex parte divinitatis unum tantum sit principium activum propria virtute agens; sed ex parte humanitatis res non adeo liquet; quia sunt in nobis: a) actus humani, et b) actus hominis; illi habent rationem tamquam principium a quo procedunt; isti vero habent distinc– tum principium; quod in praesenti nobis non est determinare; vi– deretur ergo dicendum in Christo adesse saltero tres operationes, seu tria principia propria virtute agentia, non aliter ac in nobis. Respondeo: Operatio proprie humana ma est quae procedit ex vo– luntate cum plena deliberatione finis, in qua proinde ratio imperat et movet facultates in ordine ad finem. Et ideo quidquid sit de aliis operationibus, quae a nobis procedunt independenter a ratione, di– cendum est quod in Christo non erant istae operationes, quia in rn nullus actus fuit independenter ab ejus voluntate; e contra, in Christo omnis actus procedebat cum plena cognitione et deliberatione; immo nullus actus partis inferioris in eo fuit, qui non esset ordinatus a ra– tione. Unde etiam ex parte humanitatis una fuit in Christo operatio. Audias nunc Stum. Thomam: «Sed in homine Jesu Christo nullus erat motus sensitivae partís qui non esset ordinatus a ratione. Jpsae etiam operationes naturales et corporales aliqualiter ad ejus volunta– tem pertinebant, in quantum voluntatis ejus erat ut caro ejus ageret et pateretur quae sunt sibi propria... Et ideo, multo magis est una operatio (humanitatis) in Christo quam in quocumque alío lwmine» (6). Operatio theandríca, quae Propria Verbi Incarnati dicitur operatio, in eo nititur quod duae sint in Christo operationes ad unum id•emque suppositum pertinent€s; et hinc necesse est ut coordinentur inter se. Ha€c coordinatio, seu conformitas in operando, tripliciter apparet: a) In ordine ad perfectionem moralem, quatenus omnes operatio– nes ab humanitate elicitae ita a sup€riori regebantur ut novum illud at– que in rerum natura insolitum sanctitatis genus in Christo constitue– rent, qul erat exemplar ab omnibus imitandum; illud nempe quod con– tra suos adversarios agens: «Quis ex vobis arouet. me de peccato?» au– sus est solemniter proferre; quibus in verbis ejus innoc0ntiam atque vitae sanctitatem coram omnibus ausus est promulgare. b) In ordine ad effectionem miraculorum, quatenus humanitas erat instrumentum conjunctum divinitatis, vi cujus operabatur omnia quae ad finem redemptionis humanae €Xspectabant.; et hinc mirari debet illud Christi dominium in totam universi orbis creationem, quaie suo imperio quidquid vol€bat, subdebatur et operabatur. e) In ordine, et quidem quam maxime, ad condignam satisfcctio– nem et ad meritum, quatenus omnes actiones et operation€s ab huma– nitate elícitae, vi suppositi divini ad quod pertin€bant. quamdam infini– tam aestimabilitat€m et dignitatem acquirebant. {6) III, q. 19., a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz