BCCCAP00000000000000000000548

DE DUPLICI OPEHATIONE, th. 14, n. 136-138 99 Accurate igitur intelligi debet quaenam in Christo fuerint operatio– nes theandricae: sunt illae operationes, quae, etsi in se divinae (actio– nes sunt suppositorum) perficiuntur tamen ministe~io humanae natu– rae; sic sanatio aegroti voce vel tactu, qua,e per alterutram naturam cum alterius communione perficitur. Illae proinde operationes, quae per solam naturam divinam operan– tur, sicut creatio et conservatio rerum in suo esse, non sunt thean– dricae, quia non perficiuntur cum communione alterius naturae; illae vero quae fiunt per naturam humanam, sicut manducare, dormire, deam– bulare, pati, etc...., sunt theandricae quia cum communione alterius na– turae. divinae scilicet, perficiuntur; hoc bene retineri debet in ordine ad intelligentiam valoris Ri,demptionis et Christi satisfactionis. 137. Adversarii.-Sunt iidern. omnino ac illi qui duplicem volun– tatem in Christo negabant, speciatim tamen Monothelitae, qui unam voluntatem in Christo admittentes, unam quoque in ipso operationem admittebant. 138. Censura.-- Est doctrina de fide divina definita quoad utramque partem. En quid dicat Stus. Agatho in sua celeberrima epístola dogma– tica: «... servante utraque natura et'iam post adunationem sine defectu pro– prietatem suam, et operante utraque forma cum alterius communio– ne quod proprium habet: Verbo operante quod Verbi est, et carne exse– quente quod carnis est; quorum unum coruscat miraculis, aliud succum– bit injuriis. Unde consequenter sicut duas naturas sive substantias, id est, deitatem et humanitatem, inconfusz, indivise, incommuiabiliter, eum habere veraciter confitemur, ita quoque et duas naturales volunta– tes et duas naturales operationes habere, utpote perfectum Deum et per– fectum hominem» (3). Et in Concilio Lateranensi: «Si quis secundnm sanctas Patres non c~nfitetur proprie et secundum veritatem duas unius ejusdemque Chris– ti Dei nostri operationes, cohaerenter unitas, divinam et humanam, ab eo quod per utramque ejus naturam operator ídem existit nostrae salutis, condemnatus sit» ( 4). Probat.ur ex Sacra Scriptura.-Manifeste apparet Christum aliqua ope– rari secundum naturam divinam; sic quando dicit: «Pater meus usque modo operatur et ego operar» (5); et quando miracula patrat nomine et auctoritate propria. Alia vero Christus operatur secundum naturam humanam; sic quan– do tristatur, fatigatur, taedet, sitit, deambulat ... ; quae omnia tam ma– nifesta sunt ut nullam ulteriorem declarationem postulent. In Christo duae sunt naturae integrae et inconfusae. Atqui unaquae– que natura est principium qua operationis, propria virtute agens. Ergo (3) DENZINGER, 288. (4) DENZINGER. 263; cfr. 251, 288, 302, 344. (5) Joan.• 5, 17.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz