BCCCAP00000000000000000000548

98 DE VERBO INCARNATO, th. 14, n. 130 ART. IV De duplici in Christo operatione THESIS 14.ª: Sicut duae voluntates, sic pariter duae operationes in Christo admittendae sunt secundum totidem oper:J.trices naturas. Ope– ratio autem propria Verbi Incarnati theandrica dicitur, qua– tenus «utraque natura cum alterius communione, quod pro– prium est», operatur. 136. Connexio materiae.-Sicut in thesi superiori, de duplici volun– tate, duas habuimus partes, in quibus dualitatem voluntatum in uni– tate ordinis probavimus, sic etiam, in hac thesi, duas ponimus partes, in quibus et duas operationes, unicuique naturae proprias, admittimns, et earum unionem inter se statuimus per operationem theandricum, quae est Verbi incarnati propria operatio; dualitatem igitur operatio– num in unitate ordinis rursus defendimus. Explicatio terminorum.-Pene in praesenti determinari oportet quo– nam sensu dicamus adesse in Christo duas operationes, nam secus pos– set obvenire quaedam difficultas, cum videremur nos admittere unam operationem divinam et aliam humanam tantum, e. g. ambulandi, co– medendi...; quare sciendum est quod quando nos inquirimus de unitate vel pluralitate operationum in Christo, inquirimus de unitate vel plu– ralitate principii activi propria virtute operantis; sub appellatione uníus operationis, e. g. humanae, comprehendimus omnes illas operationes quae ab humano principio propria virtute agente p:ocedunt; et simile quid dicendum est de operatione divina. Sic e. g. Stus. Thomas dicit: «Judicantes de unitate operationis so– lum ex parte operativi principii. Sic enim nunc quaeritur de unitate vez pluralitate operationum in Christo» (1). Quid sit operatio theandrica.-Propter specialem oinnino naturae hu– ~rcr:::i.e ad personam Verbi conjunctionem, considerari ibi adhuc oportet aliquid singulare, operatio nempe theandrica, quae ita potest declarari: «Est illa operatio Verbi incarnat1 propria, (11,aP. cum sit a supposito di– vinae simul ac humanae naturae, per alterutram naturam cum alterius communione perfic~! 11 r.» Haec operatio theandrica' appellata est ab 1nitio «operatio ddivirl– lis,,; sic. Stus. Dionysius Aeropagita: «Caeterum divina neque ut Deus (solum) patrabat neque humana ut horno (solum), sed quoniam est Deus factus hamo, novam quamdam deivirilem operationem dispensabat» (2). (1) III, c. 19, a. 2, in corpore. (2) Epist. IV ad Cajum apud Journel, 2279; DENZINGER, 268; cfr. DE GROO'!''. in Greo., 7 (1926), 595-597.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz