BCCCAP00000000000000000000548
DE IMPECCABILITATE CHRISTI, th. 13, n. 135 97 2.ª) Christus habuit quidem praeceptum moriendi, sed liber erat quoad circumstantias passionis .(6). 3.ª) Christus libere mortem crucis elegit, et postea per modum prae– cepti Pater eam sibi imposuit. 4.•) Christus habuit privilegium merendi etiam per actus necessarios. 5.ª) Christus mortuus est voluntate necessaria, quae tamen necessi– tas non obstabat merito. 6.ª) Tempore passionis suspensa est visio beatifica aut saltem ejus influxus. Cl. P. Billot acerrime defendit Christum non habuisse praeceptum stricte dictum; et ratio ab eo allata alía non est nisi quia anima beata (qualis erat anima Christi) non est libera «circa ea quae ratione prae– cepti vel naturalis vel positivi, citra aversionern a surnrno bono amitti nequeunt» ( 7). Jamvero si Christus habuisset praeceptum stricte dictum moriendi in cruce, non esset líber. Sed si non fuit liber, non potuit mereri nec satisfacere. Ergo... Sed Christus meruit, satisfecit. Ergo Christus non habuit praecep– tum stricte dictum... Nostris in diebus P. De la Taille in suo opere <<Mysterium Fidei» aliam sententiam in lucem prodiit, conformiter ad sua placita de unitate sacrificii Coenam ínter et Crucem, sE:cundum quam Christus habuerit libertatem sirnul ac praeceptum, et difficultatem ita solvit: Christus subjiciebatur praeceptis legis naturalis, quae obligat omnes qui naturam humanam participant; lex vero naturalis postulat ut prop– ter justitiam fideique confessionem multa patiamur (si circumstantiae id ferant). Christus igitur non habuit praeceptum stricte dictum mo– riendi in cruce, sed obligationem, non aliter ac alii homines, servandi justitiam et veritatem propter quas Judaei eum insectabantur. Sed cum ipse posset hostes declinare, sicut pluries in sua vita fece– rat, adhuc restat explicandum quomodo devitatio mortis, quae prius licita videbatur, illicita evaserit in fine; et hoc factum est quia, etsi Christus ab obligatione esset immunis, ipse tamen voluntarie sese obtu– lit ad immolationem in cruce; statim igitur ac sese obtuli, contraxit de– bitum seipsum tamquam hostiam offerendi ad totius humani generis instaurationem; ita manebat obstrictus et ligatus ad passionem subeun– dam (8). (6) Ita VASQUEZ, in III, dlsp. 74, c. 5, n. 31 sqs.; DE LUGO, disp. 26, sect. 7, n. 82; LEssrus, De summo Bono, lib. 2, n. 185; PLATEL, De Incarnatione Ver– bi, t. 5, c. 6, n. 318 sqs. (7) Op. cit., in h. l. (8) Cfr. Mysterium Fidei, pag. 93 sqs.; de tota hac queestlone cfr. SThS., toe. cit., n. 462-481, ubi praeclarus auctor in sententiam P. Galtier sese inclinat; cfr. GALTIER, op. cit., n. 385 sqs., et R. GARRIG0U-LAGRANGE, De concordia li– berae obedientiae Christi cum ejus impeccabilitate, in Acta Pontif. Acad. Romanae Stl. Thomae Aquinatls, t. 12 (1946), 100 sqs. HAN. THEOL. D0GM.-III.-8
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz