BCCCAP00000000000000000000548

S6 DE VERBO INCARNATO, th. 13, n. 134-135 134. Scholion: Quaestio celeberrima de concordia libertatis in Chris– to, praecipue in praecepto moriendi in cruce, cum ejus absoluta impec– cabilitate. Status quaestionis.-Probavimus in genere Christum potitum fuisse libero arbitrio, ita ut ejus voluntas li.bertatem habuerit unum prae al– tero eligendi; probavimus etiam Christum fuisse absolute impeccabilem. ita ut el impossibile omnino fuisset ab amare Dei recedere per positio– nem alicujus actus lmic amori contrarii. Nunc autem, haec omnia molestissimam quaestionem creant circa concordiam libertatis in Christo cum ejus absoluta imp-eccabilitate, quam quaestionem theologi difficile omnino solvere conantur; nam si alicui comprehensori praeceptum quoddam injungitur, eo ipso videtur ei libertatem indifferentiae tolli, non alia de causa nisi quia ratio re– feribilitatis actus contrarii ad Deum totaliter aufertur: ñecessitatur igi– tud ad illud praeceptum perficiendum; si autem revera necessitatur, non est líber; si vero non est liber, nec mereri potest. Jamvero in multis sacrae Scripturae locis sermo est de praecepto, de mandato, de lege, quam Christus habebat a Patre ut poneret animam suam pro nobis. «Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum de– dit mihi Pater, sic facio, surgite, eamus hinc» (1). «Ingrediens mundum, dixit: Hostiam et oblationem noluistí, corpus autem aptasti mihi. IIolocautomata pro peccato non tibi placuerunt. Tune dixi: Ecce venia, in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam» (2). Voluntatem tuam, quae alia non est nisi mors a Christo perpetien– da, ut homines, a peccati sordibus liberati, haereditatem capiant salutis. Sed si Christus habuit praeceptum moriendl in cruce, videtur etiam quod non potuisset non mori, quandoquidem ejus omissio peccatum constitueret; hinc sequitur Christum non fuisse liberum ad passionem subeundam. Si autem Christus líber non fuit ad passionem crucis sive perpe– tiendam sive dereliquendam, ejus mors esse non potuit meritoria nec satisfactoria, quandoquidem ad mcritum et ad satisfactionen requiritur o:nnino (et est de fide certum contra Jansenistas) libertas indifferen– tiae (3). Quapropter «vel enim potuit Christus ab actu praecepto abstinere, aut prohibitum committere, vel non potuit; si potuit, ergo potuit pecca– re; si non potuit, ergo in eis (in actibus praeceptis) non fuit (Christus) líber adeoque non meruit, maxime in marte subeunda, cujus mandatum habebat a Patre. Utrinque syrtes. Mirum sane quot in placita excurre– rint auctores ut nodum h1mc solverent» (4). 135. Sententiae Theologorum.- Ad hanc gravissimam difficultatem 1:nodandam, innumerabiles fere datae sunt explicationes; breviter cita– bimus principaliores: l.ª) Christus non habuit praeceptum stricte dictum moriendi in cruce; unde fuit líber in morte subeunda (5). ( 1) Joan., 14, 31. (2) Ad Hebr., 10, 5-7. {3) DENZINGER, 1094. (4) BILLUART, Op cit., dlss. 18, a. 4, (5) Ita PETAVIUS, De Incarnatione, lib. 10, c. 5, n. 6 sqs.; WI:RCEBURGENSES, De Verbo [ncarnato, n. 413; FRANZELIN, th. 44; Bn.LOT, th. 30; MAZZfil..LA, n. 183 sqs. : MENDIVE, n .. 143 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz