BCCCAP00000000000000000000548

DE IMPECCABILITATE CHRISTI, th, 13, n. 132-133 95 potest al'iquid recipere Joetoris..., ita Christus, velut vas ipsum, in qua erat unguenti substantia, impossibüe juit ut contrarium reciperet odo– rem> (16). Exempla igitur, ab Origene allata, clara sunt: sicut jerrum, quam– diu can.jens est, non potest frigus recipere; sicut vas, unguento sua– vissimo plenum, foetidum odorem recipere nequit, ita pariter anima Christi «cum ipso Deo jacta unus spiritus», non potest quidquam ma– litia,e recipere aut perficere. Stus Ambrosius: «Anima Christi est incapax peccandi, quia per unionem jacta est impeccabilis» (17). Stus. Cyrillus Alexandrinus: «Stolidi ac prorsus dementes sunt., qui ipsum Christum, nescio qua pacto, peccare potuisse ajjirmant» (18). Ratione theologica. l.º) Christus est Deus. Atqui Deus non po– test peccare. Ergo Christus non pot€rat peccare. 2.º) Actiones sunt suppositorum. Atqui suppositum Christi est per– sona divina, quae nullo modo potest esse subjectum actionis moralitBr malae. Ergo Christus non potBrat peccare. 3.º) Verbum non potest secundum naturam divinam peccare. Atqui revera peccaret secundum naturam divinam, si humanitas peccaret; nam humana natura ita est cum Deo intime conjuncta ut sit propria ipsins Dei: si igitur Christus in natura sua humana aliquid commit– teret vel omittBret in re peccaminosa, id tribuere oporteret divinitati, quia ad superiorem ·exspectat curam habere de inferiori. 133. Nota bene.-Haec tamen tria argumenta, quae in unlone hypos– tatica nltuntur, a Scotistis non admittuntur ut valida, quia, juxta ip– sos, persona divina qua talis, non erat principium efficiens actuum humanorum Christi, neque in eos active influebat; quapropter poterat humana Christi natura a recto tramite deflectere quin eo ipso pec– caret Deus; quare, concludunt Scotistae, solus titulus unionis hyposta– ticae non probare videtur impeccabilitatem Christi. Nostra tamen sententia 1:st quod titulus unionis hypostaticae ratio– nem reddit Iuculentissimam impeccabilitatis Christi, nam etsi divlnitas respectu humanae naturae non sit causa efficiens vel formalis, sed qua– si formalis tantum, tamen natura humana vere est propria Verbi, ita ut Verbum per ipsam agat atque operEtur; quare si humanitas peccaret, Verbum dicendum fuis~e peccare; sed hoc est impossibile. Ergo. 4.º) Ex visione beatifica. Christus, a momento suae conceptionis, vi– sionem habuit beatificam, vi cujus in statu erat comprehensoris. Jam vero ille qui in statu comprehensoris invenitur ita determinatur ad amorem Dei ut impossibUe absoluta impossibilitate ei sit ab ipso Deo recedere per positionem alicujus actus peccaminosi. Ergo Christus non poterat peccare (19). (16) De Pri.ncipiis, lib. 2, c. 6, n. 5; cfr. BULSANO, op, cit., pag. 240. (17) Apud BULSANO, p. 3, sect. 1, c. 4, ª· 2. (18) Advers-zis Anthropomorphitas, c. 23; cfr. SThS., Z. cit., n. 346-349. (19) Cfr. hoc argumentum pulchre expositum apud BILLOT, op. cit., pag 312: cfr. de tota hac quaestionP, CEUPPENS, OP. cit., 3, 160, sqs,; XIBERTA, op. cit., r. pag. 390 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz