BCCCAP00000000000000000000548
94 DE VERBO INCARNATO, th. 13, n. 130-132 Caeterum doctrina nostra est de fide definita in Concilio Floren– tino in d€creto r;co Jacobitis: «Firmiter credit et confitetur neminem umquam ex viro femínaque conceptum a diaboli dominatione fuisse liberatum nisi per meriium mediatoris Dei et hominum, Jesu Christi Domini nostri, qui sine pee– cato conceptus, natus et mortuus, humani generis hostem, peccata nos– tra delendo, solus sua marte prostravit» (13). Pars 2.ª: Fuit absolute impeccahms. Censura.-Quod Christus fuerit absolute impeccabilis videtur esse theologice certum, nam tum Patres tmn Theologi omnes ex aliis veri– tatibus immediate revelatis imp,eccabilitatem Christi deducunt. 131. Nota bene.-Sunt tamen auctores qui hunc consensum om– nium omnino theologorum destruunt, quando Scotum in praesenti di– cunt adversarium; sed ut «suum cuiquc», juxta justitiae dictamina red– datur, dicedum est quod omnes omnino theologi, excepto A. Gunthero, docuerint Christum hominem fuisse absolute impeccabilem; discrepant utique theologi in ratione reddenda vi cujus impeccabilitas oriretur in Christo; nam aliqui, ut Scotus, et generatim Scotistae omnes, non inde deducunt Christi impeccabilitatem ex eo quod ejus humanitas fue– rit hypostatice Verbo unita, sed ex speciali Dei providentia et praeserva– tione vel ex visione beatifica. «Natura, quam assumpsit, ait scotus, erat de se possibilis peccare, quia non erat beata ex vi unionis et habuit liberum arbitrium et ita vertibile ad utrumlibet; sed per beatitudinem, est confirmatum a primo instanti. ut sit impeccabile sicut beati sunt tmpecca?Jiles» (14). Impeccabilitas igitur Christi, juxta Scotistas, non ex aliquo Christi intrínseco repetenda est, sed ex aliquo extrínseco. Thomistae, e contra, cum Sto. Bonaventura et suarez aliisque bene multis theologis, hanc impeccabilitatem vel ex solo titulo unionis hypos– taticae probari posse existimant (15). 132. Probatur thesis ex Patribus.--Patres hanc hr:ipeccabilitatem non solum affirmant, sed etiam rationibus demonstrant; eam enim, vel ex unione hypostatica, vel ex plenitudine scientiae et sanctitatis, vel etiam ex absoluta concordia voluntatum simul ac -ex perfecta absentia con– trariorum desideriorum carnis, repetunt. Sufficiant haec testimonia: Origenes: «Tata anima Christi totum (Verbum) reczpzens, atque in ejus lucem splendoremque ccdens, /acta est cum ipso principaliter unus spíritus... Hoc modo illa anima quae, quasi ferrum in igne sic semper in Verbo, semper in Deo posita est, omne quod- agit, quod sentit, quod intelligit, Deus est; et ideo nec convertibilis et mutabilis dici potest... Si– cut vas ipsum, quod substantiam continet et unguentum, nullo genere (]3) DENZINGER, 711: plura alia testimonia in SThS., l. cit., n. 343-346. (14) Oxon., in 111 Sent., dlst. 12, ad 2. (15) Ita STUs. THOMAS qui haec habet: «Non poterat peccatum att!ngere ad eJus animam, s!cut nec Deus potest peccare». In IV !'/Pnt.. lib. 3, dist. 12. q. 2, a. 1 et ad 1; cfr. DTC., art. Impeccabilité, col. 1278 s::¡s.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz