BCCCAP00000000000000000000548

DE IMPECCANTIA CHRISTI, th. 13, n. 130 93 Immunis a peccato originali.-Et prinio quidem Christus fuit im– muni.'3 a peccato originali, nam Christus, etsi naturam humanam inte– gram ac perfectam acquisierit, eam tamen non per generat.ionem na– turalem habuit, sed operatione prorsus divina et ineffabili; jamvero peccatum original-e nonnisi in eos transfunditur qui naturali genera– tionis via descendunt ab Adamo. Praeterea doctrina contraria obstaret plenitudini gratiae et sancti– tatis quam Christus habuit a primo momento suae conceptionis, quod probandum remanet in 4.º capite nostri tractatus. Immunis a peccato actuali.-Sed et immunis fuit etiam a quolibet pee– cato actuali; id enim testantur quamplurima tum Sacrae Scripturae tum Patrum testimonia. Probatur ex Sacra, Scriptura.- «Emn qui noverat peccatum, pro no– bis peccatmn (id est, hostiam pro peccato) fecit» (4). «Non enim habemus Pontificem qui non possit compati infirmita– tibus nostris, tentatmn autem per omnia pro similitudine absque pec– ccr,to» (5). «Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus» (6). «Venit prínceps mundi hujus, et in me non habet quidquam» (7). Quapropter ipse Jesus potuit Judaeos, eorum incredulitatem et per- tinaciam admirando, sic r-eprobare: «Quis ex vobis arguet me de pec– cato?» (8). ¡Mirum sane dictum atque audax primo intuitu invitatio!; in confessione enim nostrae humilitatis confessio stat nostri peccati; Christus tamEn Judaeos sibi inimicos infensissimos provocat ut vitam ip2ius et quaerant et investigent. ut forsitan inde alicujus peccati tes– timonium contra ipsum r-eportent. Ex Patribus.- Patres saepe affirmant hanc a quolibet peccato im– munitatem; pauca igitur testimonia sufficiant, quia in parte sequenti aliqua nova afferentur. Tertullianus: «Solus horno sine peccato Christus, quia et Deus Chris– tus» (9). Stus. Augustinus dicit m Christi «non tantum divinttate, sed nec in anima nec in carne ullum potuit esse peccatum» (10). Stus. Cyrillus Alexandrinus: «Stolidi ac dementes prorsus sunt, qui ipsum Christum, nescio qua pacto, peccare potuisse affirmant» (11). Stus. Fulgentius: «Christi humanitas sine peccato permansit, quia eam in unitate personae divinitas accepit, quae naturaliter peccare non potest» ( 12). (4) II ad Cor., 5, 21. (5) Ad Hebr .. 4, 16. (6) J Petr., 2, 22. (7) Joan., 14, 30. (8) Joan., 8, 29-46. (9) TERTULLIANUS, apud PESCH, Op cf.t., n. 305. (10) STus. AuGUSTINUS, De veccat. merit. et rem., lib. 2, c. 11, n. 16. Journez. 1721. (11) Adversus Anthropomorphitas. 23; Journel, 2141. /12 > Ad Trasim.• lib. 3, c. 29.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz