BCCCAP00000000000000000000548

92 DE VERBO INCARNATO, th. 13, n. 128-130 b) Christus assumpsit naturam humanam integram. Atqui ad in– tegritatem humanae naturae pertinet libertas tamquam ejus propr1etas naturalis. Ergo Christus habuit libertatem. 128. Nota bene.-Si autem a me quaeras quomodo id fieri potuis– set, quod scilicet voluntas humana semper et in omnibus voluntati divinae esset infallibiliter subjecta et nihilominus esset libera libertate indifferentiae, tibi respondebo dicendo quod nulla sit, in praesenti, spe– cialis dijjic1tltas; non enim est nisi particularis applicatio doctrinae quae alibi tradi solet, ubi scilicet de gratia efficaci et de scientia divina. Quare in praesenti id dicendum est quod voluntas divina habet po– testatem inclinandi liberum hominis arbitrium quin illud necessitet aut ad unum detcrminet; movet igitur Deus humanam voluntatem ita ut sub ejus suavissimo imperio et motione possit hamo ad unum vel ad aliud libere seipsum deflectere. § III.-DE CHRISTI IMMUNITATE A PECCANDO 'I'HESIS 13.ª: Christus immunis fuit a quolibet peccato; immo fuit absolnte impeccabilis. 129. Connexio materiae.- Consideratis jam his quae pertinent ad Christum relate ad duplicem voluntatem caeterisque hujusmodi quae voluntatem humanam necessario cons-equuntur, quaestionem aggredi– mur sat difficilem, quae etiam pastea difficiliores secum trahet atque fere insolubiles qua,estiones; quaestio enim est in praesenti de absoluta Christi impeccabilitate, seu, quod idem est, de incapacitate absoluta Christi recedendi a bono, quod est Deus, et declinandi ad malum. Sed, ne in praesenti confusiones suboriantur, duas quaestiones trac– tabimus in una thesi: primo, paucis verbis exponemus immunitatem Christi a quolibet peccato actuali vel originali; et secundo, ipsius omni– modam impeccabilitatem demonstrabimus. Pars l."·: Christus immunis fuit a quolibet peccato. 130. Censura.- Haec prima pars est de fide definita; inter anathe– matismos Sti. Cyrilli, Canon 10 anathematizat illos qui dicant Chris– tum «et pro se obtulisse semetipsum oblationem et non potius pro nobis solis rnon enim eguit oblatione qui peccatum omnino nescivit)» (1). Conc Chalcedonense dicit Christum esse nobis secundum humanl– tateni consubstantialem «per omnia nobis similem absque peccato» (2). Conc. Constantinopolitanum III definit adesse in Christo duas vo– luntates, ita tamen ut voluntas humana fuerit semper et in omnibus voluntati divinae subjecta (3). (1) DENZINGER, 112. (2) DENZINGER, 148. (3) DENZINGER, 291; cfr. etiam 286.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz