BCCCAP00000000000000000000548

DE LIBERTATE CHRISTI, th. 12, n. 126-127 91 Sensus nostrae theseos.-Dicimus igitur in nostra thesi quod volun– tas humana Christi, qua,e semper erat beneplacito· divino subjecta, non erat vi extrínseca coacta, nec ad unum necessitata, sed e contra, po– terat velle aut non velle, poterat hoc vel illud facere; aliis verbis, dicimus quod Christus habebat libertatem indifjerentiae. 126. Censura. a) «Christum habuisse libertatem, quae ad merendum requiritur de fide est; sed in quibus et quornodo fuerit líber, est dif– ficilis quaestio, de qua variae sunt theologorum opiniones» (1). b) Christum habuisse libertatem indijferentiae, est saltem theolo– gice certum. 127. Probatur ex Sacra Scriptura.-Pluribus in locis Sacrae Scrip– turae tribuitur Christo facultas eligendi ínter plura specie diversa; sic e. g. «Post haec ambulabat Jesus in Galilaeam; non enim volebat in Judaeam ambulare» (2). «Cum gustasset, noluit bibere» (3). Et alibi, loquens ipse Jesus de potestate quam habet ponendi ani– mam et iterum sumendi eam pro salute humani generis, haec dicit. «Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso» (4), in quibus verbis aperte declarat libertatem qua ipse agit in negotio nostrae sa– lutis. Praeterea Christo attribuuntur in Sacris Litteris opera meritoria: «Factus obediens usque ad mortem... Propter quod et Deus exaltavit illum... » (5). Jamvero ad meritum requiritur libertas a coactione et a necessitate, juxta doctrinam contra Jansenium, Denzinger, 1094. Ergo .. Ex Patribus.--Patres unanimiter Christo attribuunt libertatem tum in genere tum speciatim ad passionem subeundam. Stus. Hieronymus: «Non enim necessitat.e crucem, sed voluntate sus– tinuit, dicens in Evangelio: Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? (6). Stus. Joannes Chrysostomus: «Licebat ei nihil pati si volutsset, et potestatem habuit si voluisset crncem non adire» (7). Stus. Augustinus: «Quis ita dormit, quando voluerit, sicut Jesus mor– tuus est, quando voluit? Quis ita vestem deponit, quando voluerit, sicut Jesus mortuus est, quando voluit? Quis ita, quando voluerit, abit, sicut, cum voluit, abiit?» (8). Ratione theologica. a) Christus nieruit. Atqui uliquod opus nequit esse meritorium nisi libere perficiatur. Ergo. (1) PESCH, op. cit., pag. 177. (2) Joan., 7, l. (3) Mt., 27, 34. (4) Joan., 10, 17-18. (5) Ad Phil., 2, 8-9. (6) In Is., 53, 7. ('l') In Rom., hom. 16, n. 3. (8) In Joan., tract. 19, n. 6; cfr. DE LA TAILLE, Mysterium Fidei, Eluc1dat1o 8, pag. 93 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz