BCCCAP00000000000000000000548
90 DE VERBO INCARNATO, th. 12, n. 124-125 tati divinae subjectam; quare statim v,enit hoc dubium: eratne sub– jecta quia libero arbitrio carebat, quia scilicet necessaria quadam vi a voluntate divina gubernabatur et dirigebatur? Revera quaestio non est nova, nam est semper eadem circa con– cordiam gratiae efficacis cum humana libertate a-eterna atque inso– lubilis quaestio. 124. Status questionis.---Quaeritur igitur in hac thesi utrum volun– tas humana Christi habuerit libertatem agendi v,el non; quaestio est maximi momenti, quaeque habet consectaria quamplurima; nam si Christus habebat liberum arbitrium, quomodo erat impeccabilis? Et si eo carebat, quomodo potuit mereri? Et si de g,eneralibus ad magis particularia descendimus, si Christus habuit aliqucd praeccptum, e. g. moriencli in cruce, non erat líber; si vero non erat llber, quomodo moriendo in cruce potuit pro nobis me- . rer! et satisfacere? - In r,e tam difficili retineri d:ebet id quod secun– dum catholicam fidem firmiter tenendum est illudque secernere ab eo quod ad disputationem Scholae pertinet. 125. Explicatio terminorum.-- Quid sit libertas. Est illa proprietas et perfectio entium infollectualium vi cujus voluntas, positis omnibus ad agendum requisitis, non determinatur ad unum, sed ipsa se movet seseque determinat ad actionem. Ejus divisio. Libertas potest esse: a) A coaction,e, quae est immunitas a vi externa quae agentem de– terminet ad sic agendum contra reluctantiam voluntatis. Haec immunitas invenitur in omnibus actibus voluntatis, nam vo– luntas cogi nequit; potest deesse in illis actibus elicltis sub imperio voluntatis. b) A necessitate, quae consistit in dominio voluntatis supra actus suos, ita ut possit velle aut non velli; haec igitur libertas exclucfi,t non tantum coactionem seu violentiam ab extrínseco illatam, sed etiam de– terminationem ad unum; sic beati in caelo habent libertatem a coac– tione, sed non libertatem a necessitate; voluntarie amant Deum, sed tamen nec-essario; eorum igitur actus est voluntarius, sed non est liber a necessitate; eodem modo actus noster erga beatitudinem in genere est omnino voluntarius, quatenus non coactus, sed non est liber, quia ab ipsa natura determinamur, et ideo voluntas non habet dominium istius actus. Subdivisio. Libertas a necessitate adhuc tripliciter dividitur in: a) Libertatem contradictionis, e. g. amandi vel non amandi. b) Libertatem specificationis, •e. g. ambulandi vel manducandi. c) Libertatem contrarietatis, e. g. bonum vel malum faciendi. Hanc ultimam voluntatem non admittimus in Christo, quia, ut pos- tea dicetur, erat absolute impeccabilis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz