BCCCAP00000000000000000000548
DE LIBERTATE CHRISTI, t11. 12, n. 121-123 Sed bene attendas quod ibi non juit contrarietas; nam, ut habeatur contrarietas, requiritur ut sit de eodem et secundum idem. Sed in Christo non fuit talis oppositio de eodem et secundum idem. Ergo nec contrarietas. Et ratio est clara, nam Ciu•istus secundum voluntatem divinam et voluntatem rationis volebat pati et passionem su– bire propter finem reclemptionis; voluntas vero ut natura nolebat, immo respuebat passionem absolute consideratam. At secundum aliud et aliud, nam, ut dictum est, voluntas clivina et voluntas ut ratio volebant passionem propter finem redemptionis, voluntas vero ut natura illam respuebat propter naturalem repugnantiam; fuit igitur diversitas, ~ed nulla con– trarietas (29'). Et nota bene id quod dicit Stus. Thomas, quod scilicet <owque voluntas divina neque voluntas ut rationis in Christo impediebatur aut retardabatur per voluntatem natura/cm, aut per appetitum sensualitatis;) (301. Objectio 2. 0 : Voluntas est primum movens. Atqui in Christo unum fuit primum movens, scilicet voluntas divina. Ergo in Christo una tantum fuit voluntas, voluntas nempe divina. Respondeo: Conc. majar.: Disting. minar.: In Christo unum fuit primum movens simpliciter, ncgo; unum ordine, in quantum voluntas humana sese subjiciel:.at volun– tati divinae, concedo. Objectio 3.ª: Instrumentum non movetur virtute propria, sed motione et virtute moventis. Atqui natura humana a Verbo 8.ssumpta est veluti imtrumentum divinitatis. Ergo natura humana movebatur motione Dei, non autcm motionc propria. Respondeo: Instrumentum movetur virtute moventis, sen:ata tamen proprietate naturae 1psius instrumenti, concedo; ... non servata proprietate na.turne instrumen– ti, nego. Contradtst. minar.: Est instrumentum divinitatis ita tamen ut servetur ejus pro– prietas, concedo ; secus, ncgo. 122. Scholion: Uírum fuerit in Uuisto vollmtas sensu.alitatis.-Res– pondeo affirmative, quia haec voluntas pertinet ad perfectionem natu– rae; sed Christus assumpsit naturam hmnanam integram. Ergo. «Respondeo dicendum, quod, sicut praedictum est in articulo prae– cedenti, Filius Dei naturam humanam assmnpsit cum omnibus quae per– tinent ad perfectionem ipsius naturae humanae. In humana autem na– tura íncluditur etiam natura animalis, sicut in specie includitur genus. Unde oportet quod Filius Dei assumpserit cum humana natura etiam ea quae pertinent ad perfectionem naturae animalis; ínter quae est appetitus sensitivus, qui sensualitas dicitur; et ideo oportet quod in Christo fuerit appetitus sive sensualitas» (31). § II.-DE LIBERTATE VOLUNTATIS HUMANAE CHRISTI THESIS 12.ª: Etsi volantas humana Christi fuerit semper et in omnibus vo– Iuntati divinae subjecta, fuit tamen libera., non solum a coac– tione, sed etiam a necessitate. 123. Connexio materiae.-In thesi praecedenti probatum est duas fulsse in Christo simpliciter voluntates, voluntatem scilicet divinam et voluntatem humanam, physice et realiter distinctas; at simul ietiam dictum est voluntatem ·humanam fuisse semper et in omnibus volun- (29) Cfr. si vis, III, q. 18, a. 6. (30) Ibtd..: cfr. si vis, SThS., h. l., n. 442-447. (31) Ill, q. 18, a. 2, in corpore.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz