BCCCAP00000000000000000000548

88 DE VERBO INCARNATO, th. 11, n. 120-121 Hac distinctione prae oculis habita, bene attendas ad ea quae dicit Stus. Thomas in hoc loco. articulo 5, in quo dicit quod vires naturales et appetitus humanae Christi naturae... agebant secundum virtutem propriam; consequenter voluntas ut natura naturaliter tendebat in bonum sibi conveniens, refugiebat malum sibi disconveniens; ldeoque quando voluntas ut natura apprehendebat ut sibi cc,~1junctam passionem et mortem crucis, e:im refugiebat, quia passio in se inspecta mala et afflictiva est na– turae lmrnanae; hinc dicebat Jesus: «Transeat a me calix istc ...» (24l. Sed immediate voluntas ut ratio suas habebat partes non rninus principales, nam apprehendebat calicem passionis in ordine ad finem redemptionis humani generis se– cundum beneplacitum Patris; calix passionis sub hoc aspectu appetibills erat ipsa appetibilitate finis, et ideo st::!.tim erumpebat in hoc signum conformitatis: «Verum– tamen, non mea voluntas, sed tua fiat» (25), quibus in verbis perfecta apparet con– formitas cum divina voluntate. «Dictum autem est supra, ait Divus Thomas, quod ex quadam dispensatione Filius Dei ante suam passionem permittebat carni agere et pati quae sunt ci propria; et similiter etiam permittebat omnibus viribus animae agere et pati quae sunt ci propria. Manijestum est autcm quocl voluntas sensualitatis refugit naturaliter dolores sensi– biles, et corporis laesionem. Similiter etiam voluntas ut natura repudiat ea quae sunt naturae contraria, et quae sunt secundmn se mala, 1mta mortem et alía hujusmodi; sed haec tamen voluntas quandoque per modum rationis eligere potest ex ordine ad. finem... Unde patet quod Chri?tus secundmn voluntatem sensualitatis et secundum voluntatem rationis, quae considcratur per modum naturae, aliud poterat velle quam Deus; sed sccundum voluntatem quae est per moclmn rationis, semper idcm volebat quod Deus» (26). Aliqui theologi, ut Pesch, distinguunt voluntatem efficacem seu absolutam, et inefficacem seu conrlilionalam. Voluntale efficací Jesus semper erat conformis cum voluntate divina; voluntate vero inefficaci seu conditionata poterat aliud velle: «Actus igitur voluntatis efficacis Christi absoluti et efficaces semper erant plane conformes voluntati Patris. Actus vero inefficaces simpliciter erant conformes volun– tati Patris, secundum quid autem disconformes» (27). Unde vides quomodo voluntas humana ut natura aliud volebat aut saltero aliud poterat velle quam Deus et voluntas ut ratio. 121. Nova distinctio: Sed in objecto volito alía adhuc attendi debet distinctio: a) Conformitas quantmn ad objectum volitum, quae tune habetur quando aliquis vult id ipsum quod voluntas superior vult ; e. g. voluntas illius subditi quae vult id quod Superior vult. b) Conformitas secundum rationem regulae, quae habetur quando aliquis vult id ipsum quod voluntas superior vult ipsum velle ; e. g. si aliquis superior vult me Re– gulam exacte observare, et ego velim id quod Superior vult me velle. Nunc autem apparet in voluntate ut ratione perfectissima conformitas cum volun– tate divina, pro quanto voluntas ut ratio, apprehendendo calicem passionis in ordine ad finem redemptionis, illum appetit et, sese submittendo voluntatl divinae, ait: «Non sicut ego volo, sed sicut tu» (28). Sed quoad alterum motum voluntatis ut naturae, calicem passionis refugientis, dlstinguendum est : 1. 0 ) Fuit quidem conformitas secundum rationem regulae, nam placebat Christo sr:cundum voluntiatem d!vinam et secundum voluntatem humanam ut rationem, quod voluntas ut natura sese moveret in ipso secundum ordinem naturae suae, ita ut bo– num prosequeretur et malum refugeret... 2. 0 ) Non fuit conformitas, sed diversitas, quoad objectum volitum, nam aliud vo– lebat voluntas ut natura, aliud vero voluntas ut ratio et voluntas divina. Ergo fuit diversitas quoad objectum volitum. (24) Le., 22, 42. (25) Le., 22, 42. (26) III, q. 18, a. 5, in corpore. (27) PESCH, 011. cit., pag, 93. (28) Me., 14, 36.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz