BCCCAP00000000000000000000548

DE DUPLICI VOLUNTATE, th. 11, n. 119-120 87 Confer etiam canones 251 et 288; praeterea habes in canone 253 declarationem Joannis IV circa sensum verborum Honorii: «Secundum igitur modum decessor noster Sergio Patriarchae percontanti scripsisse dignoscitur, quia in Salvatore nostro duae voluntates contrariae, i. e. in membris ipsius, penitus non consistunt, quoniam nihil vitii traxit ex prae– varicatione primi hominis...» ( 15). Probatur ex Sacra Scriptura.-In textibus supra citatis non tantum dualitas appar,et voluntatum, sed etiam earum plena concordia atque conformitas. «Verumtamen, non sicut ego volo» (16). «Non mea voluntas, sed tua fiat» ( 17). «Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me» (18). «Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perji– ciam opus ejus» ( 19). Ex Patribus.-Martinus I confitetur «duas unius ejusdemque Chris– ti Dei nostri operationes cohaerenter unitas, divinam et humanam» (20). Hanc moralem unitatem voluntatum Patres saepe dec1arant quando loquuntur de operationibus ejus theandricis (21). Ratione theologica.-In Christo non adest nisi unum suppositum. Atqui in uno supposito necesse est ut unum sit etiam principium penes quod sit regimen totius. Ergo in Christo unum tantum adest principium penes quod est regimen totius compositi. Atqui hoc principium non potest esse aliud praeter voluntatem di– vinam, cui voluntas humana proinde plane "subjiciatur necesse est. Ergo in Christo voluntas divina est principium directivum omnium operatio– num utriusque naturae (22). l'!O. Objectiones.-Objectio l.ª: Veritas a nobis asserta et demonstrata pugnare videtur cum ipsa narratione evangelica. nam voluntas humana Christi refugit calicem passionis : «Et 1Jrogressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste» (23). Respondco : Ad hanc apparentem difficultatem solvendam distinguere solent auc– tores duplicem voluntatem: a) Voluntatem ut naturam, quae est ille motus voluntatis in suum objectum, quodque refugit si malum, vel prosequitur si bonum; est igitur ille actus qui conse– quitur considerationem objecti secundum se, prout scilicet est appetitui rationali con– veniens vel disconveniens. b) Voluntatem ut rationem, quae est ille actus seu motus voluntatis qui con.se- quitur considerationem objecti prout referibilis ad finem. (15) DENZINGER, 253. (16) Me., 14, 36. (17) Le., 22. 42; Mt., 26, 39; Me., 14, 36. (18) Joan., 5, 30. (19) Joan., 4, 34. (20) DENZINGER, 264. (21) Cfr. Journel, 771, 1267. 1354, 2103. (22) «Absentia omnis contrarietatis, imrno positiva subjectio atque infallibills conforrnitas voluntatls (et operationis) hu1manae ad dlvinarn necessario con– sequuntur ex unitate suppositi, in quo nihil umquam potuit esse deordlna– tum». BILLOT, op. cit., pag. 308. <23) Mt., 26. 39.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz