BCCCAP00000000000000000000548
86 DE VERBO INCARNATO, th. 11, n. 117-119 ces naturarum duarum naturales proprietates, hoc est duas naturales vo– luntates, divinam et humanam; duas naturales operationes, divinam et humanam» ( 11). Ratione theologica.-Verbum assuinpsit naturam llumanam integram e~ perfectam, qua potest dici, -et est, verus horno, nobis p-er omnia similis, excepto peccato. Atqui ad naturae humanae integritatem pertinet volun– tas humana. Ergo Christus habuit voluntatem humanam. Atqui per hanc assumptionem Verbum nihil amisit ex his quae ad naturam. divinam exspectant. Ergo Christus habuit et voluntatem divinam; et ideo Chris– tm duplicem habuit voluntatem (12). Pars 2.ª: Sed voluntas humana fuit semper et in omnibus voluntati divinae subjecta. 118. Status quaestionis.-Duae igitur sunt in Christo simpliciter vo– luntates, divina scilicBt et humana; sed nunc, occurrit quaestio, quae haereticos monothelitas valde movebat, et cujus rectam solutionem pe– nitus ignorabant: Si in Christo duas admittimus voluntates, nonne eo ipso ponimus inter ipsas discordiam atque luctam continuam? En quomodo sub nimii pietatis zeli apparentia, astutus me Sergius Constantinopolitanus Patriarcha ad Pontificem Honorium rescribebat, eum enixe adprecans ut a duarum operationum dictione fideles abste– rrtrentur, quia «consequens ei sit praedicare duas voluntates contrarias, Deo Verbo volente impleri salutarem passionem, humana autem na– tura ejus voluntati ei resistente, et proinde duo, contraria volentes, in– troiucantur, quod impi1l1n est» (13). Nos tamen doctrinam catholicam sequentes, duas in Christo admit– timus voluntates, sed adeo conformes ut humana voluntas fuisset sem– per et in omnibus voluntati divinae subjecta. Adversarii.- Sunt iidem Monothelitae. 119. Censura.--- Est doctrina de fide divina definita in Conc. Cons– tantinopolitano III: «Et duas voluntates naturales non contrarias, absit, juxta quod as– seruerunt haeretici, sed sequentem ejus humanam voluntatem et non resistentem vel reluctantem, sed potius et subjectam divinae ejus atque omnipotenti voluntati... Quemadmodum enim sanctissima atque im– maculata animata ejus caro deificata non est perempta, sed in proprio sui statu et ratione permansit, ita et humana ejus voluntas deificata non est perempta, salvata est autem magis, secundum deiloquum di– centem: <<Nam illius velle, quod in Salvatore intelligitur, non est con– trarium Deo, deificatum totum» (14). (11) (12) (13) (14) STUS. J0ANNES DAMASCENUS, De fid. orthod., lib. 3, c. 3, c. 13; Journel, 2361, 2365; cfr. PESCH. O]J. cit., pag. 90; SThS., n. 420-425. III, q. 18, a. 1, et q. 19, a. l. Epist. Sergii ad Honor., MANSI, 11, 538. DENZINGER, 291.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz