BCCCAP00000000000000000000548
84 DE VERBO INCARNATO, th. 11, n. 113-116 113. Divisio theseos.-Thesis habet duas partes· a) In Christo duae sunt volllntates simpliciter. b) Sed voluntas humana semper et in omnibus fuit voluntati divi– nae subjecta. Pars l.ª: In Christo duae sunt volunta.tes. 114. Quid sit voluntas.-Voluntas est appetitus rat1onalis boni, seu inrlinatio ad bonum sibi conv,eniens per rationem apprehensum Ejus proprietas praecipua est ha,ec: quod non est alligata ad bo– num particulare, sed ad bonum tantum in genere; relate igitur ad bonum particulare libera est. Cfr. ea quae de voluntat-e sive in Psycholo– giú sive in theologia morali dici solent. Diligenter tamen in praesenti notabis voluntatem esse proprieta– tem naturae, non v-ero personae. 115. Adversarii. a) Indirecte. 1. 0 ) Apollinaristae, secundum quos Verbum assumpserit. utique animam sensitivam, sed non rationalem; jamvero ille qui non habet animam rationalem, nequit hahere appetiturn rationalem sive voluntatem. 2. 0 ) Arius, qui aperte dicebat Verbum assumpsisse tantum carnem, non autem animam. Ergo ídem sequitur ac prius. 3. 0 ) Eutychiani dicentes unam esse in Christo personam et unam naturam, ex divina et humana conflatam. Ergo et ipsi unam tantum voluntatem admittere debebant in Christo. b) Directe, thesim nostram irnpugnant Monothelitae, qui unum tantum princ1prnm operationis, unam nempe voluntatem, ponebant in Christo (4). Notari oportet origmem istius novae haereseos in bona, uti vldetur, fide reponendam esse, corrigendi scilicet monstruosum Eutychetis com– mentum, unam tantum in Christo naturam asserentis. E contra, dixe– runt Monothelitae, in Christo vere distinguuntur duae naturae, divina scilicet et humana, sed tamen unum adest actionis et operationis prin– clpium ex Verbo et ex natura assumpta compositum; ad istius positio– nis meliorem declarationqm, exemplum ponebant animae et corporis. ex cujus unione unum agendi principium exsurgit; eodem pariter modo, in Christo Deo et Homine unum adest principium operationis, voluntas scilicet divina. 116. Nota bene.-Non tamen clare constat quid sibi vellent Mono– thelitae, utrum scilicet negaverint in Christo existentiam voluntatis hu– manae, an actum istius facultatis; forsitan admiserunt primum, et ne– gaverunt tantum actualitatem voluntatis humanae. ~Quum voces Celema et Celeia tum potentiam activam, tum actum efus significare possint, ait Van Noort, de sensu doctrinae monothe– licae non omnino constat... Quidquid est, catholica veritas habet: (4) Cfr. Monothelisme. in DTC., 10, 2307 sqs.; TIXERONT, Hist. d~ dogm~, pag. 160 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz