BCCCAP00000000000000000000548

DE DUPLICI VOLUNTATE, th. 11, n. 112 83 ea quae ad ipsum pertinent ratione duplicis naturae, transitum fa– cere oportet. 112. Status quaestionis.- Quaeritur in hac thesi de numero volun– taiUm in Christo, et responsum nullam admittit nec admittere potest post dicta in superioribus ambiguitatem; sed qui::t haec prima pars nul– iam prae se fert difficultatem, tota istius theseos operositas v,ersari de– !.>et circa modum quo voluntas humana subjecta esse potuit semper et in omnibus ,,oluntati divinae. Haec enim difficultas fuit, qua, permoti haeretici removere censue– runt a Christo voluntatem et operationem humanas, quia aliter impec– cabilitati Chrtsti non satis consulere existimabant. «Videtur autem haec positio, ait Stus. Thomas, ortum habuisse ex hoc quod ejus auctores nescierunt distinguere ínter id quod est sim– pliciter unum et ordine unum Viderunt enim voluntatem humanam in Christo omnino sub voluntate divina ordinatam fuisse, ita quod nihil ·wluntate humana Christus voluit nisi quod eum velle voluntas divina disposuit...; videntes igitur humanam voluntatem et op:::rationem Chris– ti sub divina ordinari infallibili ordine, judicaverunt in Christo esse tantum voluntatem et operationem 1mam, quamvis non sit idem, ut dictum est, unum ordine et unum simpliciter» { 1). Sedulo igitur distinguere debes inter unum simpliciter et unum or– dine; in hac thesi, si hene consideras, defendimus unita.tem ordinis in dualitate voluntatum. Si consideramus ordinem mirabilem inter ip– sas voluntates existentem, dicimus in Christo esse unam tantummoclo vo1untat€-m, pro quanto voluntas humana semper et ubique erat vo– luntati divinae subjecta. Si vero simpliciter consideramus voluntates, sine ulla scilicet re1a– tlone ad modum se habendi unius ad aliam, dicimus duas €sse in Chris– to voluntates Haec animadversio maximi momenti est ut plene cognoscantur et fraus Sergit Constantinopolitani in sua epistola celeberrima ad Papam Honorium, et istius bona fides et sancta ignorantia; nam, cum perfi– dus et astutus ille Sergius duas voluntates duasque operationes vene: a Christo removere, hanc affert in sua epistola rationem: quia duas vo– Iuntates et duas operationes in Christo admittere, idem omnino esset ac duas voluntates contrarias de Christo praedicare, quod impium es– set admittere: «Deo Verbo volente impleri salutarem passionem, humana autem natura obsistente ejus voluntati et resistente, et perinde duo con– traria volentes introducantur, quod impium est» (2). Romanus Pontifex hanc contrarietatem voluntatum rejiciendo, unam utique in Christo voluntatem profitetur, illam videlicet «quae ante pec– catum creata est, non quae post praevaricationem vitiata» (3) fuit; af– firmabat igitur ipse unitatem ordinis divinam inter et humanam volun– tatem, et nullo modo rejiciebat duplicitatem naturarum; attamen ex ejus verbis latentem haeresim Sergii incautus et inscius veluti approbare videbatur. (1) Contr. Gent., lib. 4, c. 36. (2) Epist. Sergii ad Honor., MANSI, 11, 538. 13) Ex eplst. «Scripta fraternitatis vestrae» ad Serg\um, DENZINGER, 251.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz