BCCCAP00000000000000000000548
82 DE VERBO INCARNATO, th. 11, n. 110-111 Ratione theologica.-Adoratio def€:ftur ad rem subsistent{;m, ad per– sonam seu suppositum. Atqui in Christo non est nisi unum suppositum, una persona, una res subsistens. Ergo una sola adoratio deferri ad ip– sum debet. 110. Scholion.-Hlnc faene colligitur legitimitas cultus allqulbus par– tibus Jesu specialiter exhibiti, puta sanguini ejus pretiosissimo, vulne– ribus ejus cruentis, Cordi ejus dulcissimo; nam totus et integer Chris– tus adoratione dignus est; ejus humanitas adorari debet non propter se, sed propter unionem cum Verbo. Non tamen singulae partes humanitatis Christi speciali cultu ado– randae sunt, sed illae tantum in quibus singulari quadam ratione res– plendent mysteria Verbi Incarnati aut divinae ejus perfectiones. Ecclesiae solius est judicare et definire quaenam sint partes huma– nltatis Christi quae specialem merentur cultum; et ideo Ecclesia decur– su temporis festa quaedam instituit celebranda, in quibus coluntur mys– teria Nativitatis, Resurrectionis, Ascensionis, sacra Vulnera Salvatoris sanguis ejus pretiosissimus ac praecipue, nostris in diebus, Cor ejus sanctissinmm, in quibus singulari modo nobis exhibentur atque mani– festantur passio Christi, pretium Redemptionis et amor Christi .(7). 111. Nota bene.-Notari etiam debet quod, absolute loquendo, posset Christo deferri cultus inferior duliae aut melius hyperduliae, propter eminentem, quae in ipso est, excellentiam gratiae et sanctitatis; iste ta– men cultus inferior Christo de facto .non exhibetur ne stt in detri– mentum cultus superioris (8). ART. III De duplici voluntate Divisio articuli.-Agemus in hoc articulo de pluribus quaestionibus quae cum humana Christi voluntate intime connectuntur, nempe: a) De existentia in Christo duplicis voluntatis, divinae scilicet et humanae. b) De libertate voluntatis humanae. e) De Christi immunitate a peccando. § I.-DE EXISTENTIA IN CHRISTO DUPLICIS VOLUNTATIS THESIS u.e: Duae sunt in Christo voluntates, divina scilicet et humana: sed hu.mana fuit semper et in omnibus voluntati divinae subjecta. Connexio materiae.-Consideratis igitur his quae ad Christum perti– nent ratione unius personae, una scilicet filiatio unaque ad.oratio, ad (7) Cfr. FRANZELIN, op, cit., th. 45; BILLOT, op. cit.. th. 38; VAN NOORT, ov. cit., n. 97 sqs.; HERVE, op. cit., pag. 487 sqs.; SThS., Z. cit., n. 541-568. (8) Cfr. BILLOT, op. cit., th. 37. ad 3 et ad 4; BILLUART, OP. cit., dlss. 23, a. dico 3. 0
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz