BCCCAP00000000000000000000548
DE UNICA CHRISTI ADORATIONE, th. 10, n. 108-109 81 unita; hinc liceitas cultus latriae Sacratissimo Cordi Jesus exhibiti, qui in nostris temporibus tantopere felicit€r augetur. Et hujus reí nimis evidens est ratio, si consideretur adorationem seu cultum proprie t€rminari ad suppositum sive ad re1n subsistentem; non eniln dicimus manum vel caput adorari, sed Petrum vel Paulum; praeterea quando honorem, cultum vel adorationem Petra vel Paulo ex– hibemus, non tantum suppositum et personam, sed f:tiam partes Petri et Pauli una ,eademque adoratione coadorantur. Nunc autem, in Chris– to unum tantum adest suppositum, una tantum persona, Persona sci– licet Verbi' In duabus naturis integris et inconfusis subsistens; una proin– de tantum adoratio ei est deferenda; sed cum in ipso insit etiam hu– manitas, consequens est quod et ipsa coadoretur, non quidem a Verbo separata, sed prout est cum Verbo hypostatice unita. 109. Probatur ex Sacra Scriptura.-Et si quidem ad Sacrani Scrip– turam oculos vertamus, semper videmus una adoratione totmn Chris– tum adorari: «Ut omnes honorijicent Filiwn, sicut honorijicant Pa– trem» (3). «Et adorent eum omnes angeli Dei» ( 4). In his textibus apparet quod Christus debeat adorari; Christus, in– quam, qui, uti scitur, est Verbum in duplici natura subsistens; una igi– tur adoratio in Sacra Scriptura Christo defertur, quae terminatur ad Verbum propter se, ad humanitatem vero assumptam propter unionem hypostaticam, vi cujus humanitas non est suipsius, sed Verbi. Ex declarationibus Ecclesiae.-Píus VI reprobavit Pistorleuses quia isti nolebant admittere cultum adorationis quem fideles humanitati Christi exhibebant. «Item, in eo quod cultores Cordis Jesu hoc etiam nomine arguit quod non advertant, sanctissimam carnem Christi, aut ejus partem ali– quam, aut etiam humanitatem totam cum separatione aut praecisione a divinitate adorari non posse cultu latriae; quasi jideles Cor Jesu adorarent cmn separatione vel praecisione a divinitate, dum illud ado– rant ut est Cor Jesu, cor nempe personae Verbi, cuí inseparabiliter uni– tum est ad eum niodum qua exsang11e corpus Christi in tri'luo mortis sine separatione aut praecisione a divinitate adorabile juit in $epulchro; cap– tiosa, in jidsles Cordis cultores injuriosa» (5). Ex Patribus.- Unum sufficiat t-estimonium Sti. Joannis Damasceni: «Quapropter unus est Christus, Deus perfectus et hamo perjectus, cui unam eamdenique adorationem cum Patre et Spiritu, non exclusa immaculata ejus carne, adhibemus. (Caro autem) adoratur in una Ver– bi persona, quae quidem ipsi persona jacta est... ; non enim illam ceu nudam carnem adoramus, sed velut divinitati unitam... Ambas Christi naturas ob unitam carni divinitatem adoro-;, ( 6). (3) Joan., 5, 22-23. (4) Ad Hebr., 1, 6. (5) DENZINGER, 1563. (6) De fid. orthod., lib. 3, c. 8; Journel, 2363; cfr. STus. ATHANASIUS, Adv. Arianos, or. 1, a. 42; STUs. CYRILLUS ALEX., Thes. de sanct. et consubst. Trinitate, asser. 20; alias textus apud PETAVIUM, lib. 16, c. 3, n. 7-14. MAN. THEOL. DOGM.-III.-7
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz