BCCCAP00000000000000000000548
80 DE VERBO INCARNATO, th. 10, n, 106-108 imagines, reliquiae, aliaque hujusmodi, non propter excellentiam ipsis propriam, sed propter ,excellentiam illius quod repraesentant. Status quaestionis.- Non quaeritur in praesenti utrum Christus qua Deus debeat esse adoratione latriae colendus; hoc enim nimis evi– dens est; sed quaerimus utrum humanitas Christi eadem adoratione coli debeat ac ipsius divinitas; seu, aliis verbis, quaerimus utrum unam tantum adorationem cl:ferre debeamus ad Christum, an duplicem: unam .scilicet ad divinitatem, alteram vero ad ejus humanitatem. Respondemus dicendo quod hum:mitas Christi, in quantum consi– deratur hypostatic,e unita cum Verbo, cultu latriae adorari debet, non quidem propter se, sed propter Verbum; et ita quidem, ut una eademque sit adoratio qua adoratur natura humana et qua simul adoratur et ipsum Ve:·bum. 107. Adversarii. a) Hanc unicam adorationem negarunt imprimís Nestoriani, qui cum duplicem personam ponerent in Christo, personam scilicet divinam et personam humanam, duplicem etiam adorationem admiserunt; adoratio tamen qua persona humana coli debebat, non erat absoluta, sed relativa. b) Monophysitae unam tantum adorationem admittebant uni soli naturae exhibendam; humanitas igitur Christi, juxta Monophysitas, non poterat adorar!. c) Wicleffus statuit humanltatem Christl sola adoratlone relativa esse adorandam, non vero absoluta, d) Denique, Sociniani, etsi Christum esse Deum totis viribus nega– rent. stulte dixerunt ipsi nihilominus culturo latriae exhibendum fóte, non alia de causa nisl quia Christus Deum r0praesentaret. 108. Censura.- Est doctrina de fide catholica: «Si quis audet dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo et conglorificandum ·et connuncupandum Deum, tamquam alterum cum altero, ac non potius una supplicatione veneratur Emmanuel unamque ei glorificationem dependiv, juxta quod Verbum caro jactum est, a. s.» (2). Cfr. etiam apud Denzinger, 224, 221; quoad cultum Sacratissimo Cor– di Jesu exhibendum confer Denzinger, 1561, et 1563. Una igitur adoratio tribuitur Christo Deo et Homini, in qua ratio seu motivum formale reponendum est in divinitate, objectum vero ma– teriale, seu terminus, est Christus, totus et integer Christus, id est Ver– bum incarnatum; nunc autem, Verbum incarnatum non est Verbum solum, sed Verbum hypostatice unitum cum natura humana in unitate personae; humanitas igitur Christi est objectum partiale quod adora– tur non propter se, propter suam 1 videlicet exceUentiam, sed propter unio– nem hypostaticam, vi cujus humanitas non est suipsius, sed Verbi. Et quia in humanitate Christi multae partes, multaque membra con– tinentur, omnia possunt et debent una eademque adoratione latriae adorari, non quidem uti a Verbo separata, sed ut hypostatice Verbo (2) DENZINGl!!R, 120.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz