BCCCAP00000000000000000000548
78 DE VERBO INCARNATO, th. ~. n. 104-105 Christi €St persona Dei qua€ nullam dicit, nec umquam dicere pot€st, illam extraneitatem quam de se importat filiatio adoptiva. Ergo Chris– tus ut hic hamo nequit dici filius Dei adoptivus (14). E:rplicaíio.-Vi illius unionis hypostaticae factum est ut, ea quae sunt divinae naturae praedicentur de isto homine, et similiter ea quae sunt humanae naturae, de Deo; sed bene attendere oportet quomodo et quaenam de eo praedicentur; nam aliqua sunt quae imrnediate conve– niunt naturae, ideoque praedicantur de persona mediante natura; sic e. g. quod Filius Dei passus est, quod mortuus est... ; alia vero conv-e– niunt imrnediate ipsi personae, e. g. filiatio; sed cum Christus, ratione personae vel suppositi, sit filius Dei naturalis, repugnat omnino ut ac– cipiat denominationem filii Dei adoptivi, quia negaret id quod per fi– liationem naturalem affirmamus. Pa-eterea, si Christus, ut hamo, esset filius Dei adoptivus, ess€t filius adoptivus totius Trinitatis, ideoque Christus esset filius adoptivus suip– sius; quo revera nihil absurdius cogitari potest; restat igitur dicendum quod Christus ut hic horno sit Filius Dei naturalis, nullo autem modo adoptivus. 105. Objcctfoncs.-Objectio l.ª: Christus dicitur servus. Sed servus est infra fi-– lium adoptivurn. Ergo Christus dici poterit filius adoptivus. Respondeo: Dist. majar. : Christus dicitur servus ratione naturae assurnptaP, concedo; ... ratione personae, nego. Et nota bene quod sen;itus praedicatur de natura, non vero de persona; ideoque recte omnino de Christo praedicari potest, imrno et debet, servitus et subjectio, et oratio et alia lmjusrnodi. .., sed non filiatio adoptiva, quae, uti diximus, ad personam afficit. Ohjectio 2.ª: Ait Stus. Paulus ad Rom., 1, 4: ((Q1ti praedcstinatus est filiu" Dei». Jamvero me qui praedestinatur ut sit filius Dei, non est, aut saltern non erat, ant,? praedestinationem. Ergo Christus ut horno est filius Dei adoptivus. Respondeo: Nulla adest in praesenti difficultas si ipse textus originalis inspi– ciatur; in eo enirn lrn.betur vocabulum «orissm>, quod significat ostendere, manifesta– re ... ; et sensus est iste: Christus per miraculurn resunectionis ostensus est, probatus est, maní/estatus est Filius Dei; ideoque nulla in eo est difficultas (15). Oh,iectio 3.•: Christus ut horno non est Deus. Ergo nec Filius Dei naturalis; simi– liter Christus qua horno non est aeternus, nec irnmensus. Ergo nec naturalis Dei Filius. Respondeo: Nego símpliciter, quia ChristlLs qua hic horno est Deus, et proinde Filius Dei naturalis et imrnensus et aeternus... ; attendas bene quod filiatio afficit directe et irnrnediate ipsarn personam; jamvero persona Christi est persona Dei in humana natura subsistens. Ergo... Ohjectio 4.ª: In Christo qua homine fuit gratia habitualis et quidern abundantis– sima. Atqui effectus gratiae habitualis seu sanctificantis est facere homines filias Dei adoptivos. Ergo Christus qua hic horno poterit dici filius Dei adoptivus (l(il. Respondeo: Di.St. minar. : Effectus gratiae sanctificantis est facere hornines símiles Deo, deiformes, per participationern divinae naturae, cosque adoptare, quando sunt capaces talis adoptionis, concedo ; quando subjecturn non est capax talis adop– tionis, nego. Cfr. tractatum De Gratia Christi. «In Christo, ait Lercher, non deest id unde quis posset esse filius adoptivus, sed deest is, qui possit es.se filius adoptivus» 07i. (14) III, q. 23, a. 4. ( 15) Cfr. PRAT, Le Theologie de s. Paul, t. 2, pag. 192 sqs.; BILLOT, op. cit., th. 36. (16 l Cfr. FnANZELIN, De Verbo Incarnato, th. 38. (171 Op. cit., n. 146.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz