BCCCAP00000000000000000000548
76 DE VERBO INCARNATO, th. 9, n. 101-102 antea uat; et ratio est manifesta, quia haereditates hominum in auro, argento et praediis consistunt; «porro, ait el. Billot, acl haec possidenda manens id quod est. quis non idoneus?» (Z). Sed haec ratio non valet de possessione haeredjtatis divinae, ideoque Deus in filio quem adoptat, aliquid intrinsecurn ponit, vi cujus capax fit et idoneus ad haereditatem divinam possidendam; elementum illud in– trinsecum quod in adoptato superadditur, est gratia habítualis, qua par– ticipamus ipsam naturam divinam aptique evadinms ad videndum et cognoscendum Deum et diligendum sicuti ipse est, in quo praecise divina haereditas consistit. Aliud, quod in praesenti notari d€bet, quodque est caput solutionis, est quod «filiatio proprie convenit hypostasi vel versonae, non autem na– turae» (3); hinc non dicimus naturam esse filiam, sed personam; cum igitur persona accipiat denomimitionem filiationis, €t persona Christi sit persona i11creata ab aeterno subsisten.s, nequit ei venire extraneitas quae est de ratione filiationis adoptivae, eo quod in tempore naturam huma– nam ad suam personalitatem trax-erit; sed potius, ait Fesch, «natura extranea per assumptionem ita fit propria ut filiatio naturalis sit cum w intime conjuncta, et persona, ex conjunctione resultans, nativum jus ad haereditatem habeat, ideoque adoptari non possit» ( 4). 102. Adversarii. 1. 0 ) Sunt Adoptiani, qui, saeculo VIII, in Hispa– nia, duce Elipando, archiepiscopo Toletano, et Felice, episcopo Urgelli– tano, dicebant Verbum esse Filium Dei naturalem, Christum vero ho– minem nonnisi Filium Dei adoptivum, in baptismate scilicet adoptatum. In persona Verbi incarnati duae sunt naturae, divina scilicet et hu– mana. Per naturam divinam vere est Filius Dei naturalis, Patris con– substantialis, qui in tempore naturam quoque humanam assumpsit ex visceribus Btae. Mariae Virginis et ab ea natus est. Sed hic horno, natus ex muliere, factus sub lege, minime est :B 1 ilius Dei nisi adoptione et gratia. Fons istlus erroris in eo exstitit quod ejus auctores existimarunt filiationem et adoptionem esse praedicata naturae, non vero personae; uti statim apparet, ex hac doctrina immediate fluit error Nestorii, duas personas in Christo asserentis; quare in plurlbus conciliis AdoptianiS– mus damnatus est (5). 2. 0 ) Aliqui Scholastici, ut Durnndus, dlxerunt Christum ratione hu– manae naturae esse fllium Del adoptivum, nam: «Habet secundum hu– manarn naturam gratiam a Spiritu Sancto, per quem fit adoptio filiorum Dei; ergo Christus secundum quod horno potest dici filius Sptritus Sancti per adoptionern» (6). «Quae profecto sententia, addit Franzelin, plurimum differt ab al– tera a Romanis Pontificibus et conciliis damnata» (7). (2) BILLOr, OP. cit., th. 35. (3) III, q. 23, a. 4. (4) PESCH, op cit., in h. l. (5) Cfr. SUAREZ, De Incarnat., disp. 49, sect. 3, n. 8 sqs.; cfr. DTC., art. Adop– tianisme; de hac re cfr. J. F. RIVERA, La doctrina de la adopción de Cristo– hombre y sus argumentos en los escritos adopcionistas españoles del si– glo VIII, in RevEcl., 7 (1934), 641-657; 8 (1935), 3-17, 129-139. · (6) In III Sent., d 4, q. l. (7) FRANZELIN, op. cit.; cfr. DURANDUS, in III Sent., dist. 4, . 1; ScoTtrs, ln III Sent., dist. 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz