BCCCAP00000000000000000000548
774 DE VERBO INCARNATO, th. 9, n. 98-99 Prima, a P. Galtier proposita (22), dicit hanc unitatem psychologi– cam effici in Christo, non mediante ejus conscientia divina (quae est tribus Divinis Personis communis), .sed neque mediante ejus conscient· J. humana (quae in hoc casu non potest suis viribus suam Personam r.b ipsa non constitutam attingere), sed mediante visione beatifica, vi c,"– jus intellectus humanus Christi attingeret unionem duarum naturé.– rum in unica Persona Christi. Secunda, a Parente propugnata ,(23), secundurn quam unitas psy– chologica Christi ex ejus unitate ontologica repetenda sit. Cum igikr in Christo non sit nisi unum esse-esse scilicet divinum-sequitur etiam unum esse in Christo operari. Illud igitur esse divinum, quod est Per– sona Christi, est principium activum efficiens omnium operationum Christi; natura humana Christi nullum habet• proprium Ego (24). CAf'UT II DE HIS QUAE UNIONEi\il HYPOSTATlCAM CONSEQUUNTUR 99. Praenotandum.- Post considerationem eorum quae ad ipsam unionem hypostaticam spectant, ad modum ::scilicet quo natura huma– na et divina in unica V.erbi persona uniuntur, jure fit transitus ad ea quae unionem consequuntur; nihil enim magis logicum quam, ex cogni– ta essentia, deduccre proprietates quae ipsam necesario consequuntur; in hoc capite splendidius elucet persona Christi, quia in eo investigan– tur illa quae tam ratione unius p-ersonaie quam quae ratione duplicis naturae Christo conveniunt. Considerari ergo debent, primo ea quae ratione unius personae ei conveniunt: a) Unica scilicet filiatio, et b) Unica Christi adoratio. Secundo vero, -ea quae ratione duplicis naturae: a) Duplex scilicef. voluntas, et b) Duplex operatio. (22) (23) (24) GALTIER, s. I., L'Unité dv. Christ. Etre. Personne. Conscience, Paris, 1939; ID.. La conscience hmnaine d1i Christ, á propos de q1Lelques publications re– centes, in Greg., 32 (1951), 525-568; ID., L'unio sec1mdum Hypostasim chez Saint Cyrille, in Greg., 33 (1952), 351-398; Nestorius mal compris, mal traduit, in Greg., 34 (1953), 427-433. PARENTE, L'Io di Christo (Brescia, 1951); ID., Unit1i ontologica e psicologica dell'Uomo Dio, in Euntes Doeete, 5 (1952), 337-402. Circa hanc quacstionern multa conscri¡,ta sunt in ephemeridibus hodierni& pro una alterave sententia; cfr. P. SOLA, S. J., El 1<YOl> ele Cristo (controver– sia Galtier-Parente), in XIII Semana Española de Teología (1954), 441-474; XIBERTA, O. C., El Yo de Jesncristo. Un conflicto entre dos Cristologías, Her– der (1954, Barcelona); ID., Observaciones al margen de la controversia sobre la conciencia humana de Jesucristo, in RevEspTeol., 16 (1956), 215-2S3: SoLA, S. I., Una nueva explicación del Yo 1Le Jesucristo, in EstEcl.. 29 (1956). 413-478; MANUEL CuEavo, O. P., comentarios, in CienTom., 61 (1955), 105-123, et multa alia quae opportune citata invenies in ipsis ephemeridibus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz